CAPUT IV.

Quod dixit, Quanto magis eis praecipiebat ut tacerent, tanto magis plus dicebant, quomodo non repugnet praescientiae ipsius, quae in Evangelio commendatur.

5. Sequitur Marcus: Et cum transcendisset Jesus in navi rursus trans fretum, convenit turba multa ad illum, et erat circa mare, etc., usque ad illud ubi ait, Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt illi omnia quae egerant et docuerant (Marc. V, 21; VI, 30). Hoc ultimum dixit cum Luca, nihilo discordans (Luc. IX, 10): caetera jam ante tractata sunt. Sequitur Marcus: Et ait illis: venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum, etc., usque ad illud ubi ait, Quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant, et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit; et surdos fecit audire, et mutos loqui (Marc. VI, 31, VII, 37). In his cum Luca Marcus nihil est quod repugnare videatur: et superiora omnia jam consideravimus, quando eos Matthaeo conferebamus. Sed cavendum est ne quisquam arbitretur, hoc quod in ultimo ex Evangelio Marci posui, repugnare omnibus qui eum aliis ejus plerisque factis et dictis ostendunt scisse quid ageretur in hominibus, id est, quod eum cogitationes et voluntates eorum latere non poterant: sicut apertissime Joannes dicit, Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine (Joan. II, 24 25). Sed quid mirum si praesentes hominum voluntates videbat, qui etiam futuram Petro praenuntiavit, quam tunc utique non habebat, quando pro illo vel cum illo paratum se mori praesumebat (Matth. XXVI, 33 35)? Quae cum ita sint, quomodo huic ejus tantae scientiae et praescientiae non est contrarium quod Marcus dicit, Praecepit illis ne cui dicerent: quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant? Si enim sciebat eos, sicut ille qui notas habebat et praesentes et futuras hominum voluntates, tanto magis praedicaturos, quanto magis ne praedicarent eis praecipiebat; utquid hoc praecipiebat? Nisi quia pigris volebat ostendere, quanto studiosius quantoque ferventius eum praedicare debeant, quibus jubet ut praedicent, quando illi qui prohibebantur, tacere non poterant.