CAPUT V.

De quo suggessit Joannes, quod in nomine ejus ejiceret daemonia non sociatus discipulis, et dixit, Nolite prohibere eos: qui enim contra vos non est, pro vobis est; quomodo non repugnet illi sententiae ubi ait, Qui non est mecum, adversus me est.

6. Sequitur Marcus:

“In illis diebus iterum cum turba multa esset , nec haberent quod manducarent,”

etc., usque ad illud ubi ait,

“Respondit illi Joannes dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem daemonia, qui non sequitur nobiscum, et prohibuimus eum. Jesus autem ait: Nolite prohibere eum: nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me; qui enim non est adversum vos, pro vobis est”

(Marc. VIII, 1; IX, 39). Hoc Lucas similiter narrat (Luc. IX, 49, 50), nisi quod ipse non dicit,

“Nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me:”

nulla est ergo inter eos quaestio cujusquam repugnantiae. Sed videndum est ne hoc illi sententiae Domini putetur contrarium ubi ait, Qui mecum non est, adversus me est; et qui mecum non colligit, spargit (Matth. XII, 30, et Luc. XI, 23). Quomodo enim iste non erat adversus eum, qui cum illo non erat, de quo Joannes suggessit quod cum illis eum non sequebatur, si adversus illum est qui non est cum illo? aut si adversus illum erat, quomodo dicit discipulis, Nolite prohibere: qui enim non est adversus vos, pro vobis est? An hoc interesse aliquis dicet, quia hic discipulis ait, Qui non est adversus vos, pro vobis est; ibi autem de seipso locutus est, Qui mecum non est, adversus me est? Quasi vero possit cum illo non esse qui discipulis ejus tanquam membris ejus sociatur: alioquin quomodo verum erit, Qui vos recipit, me recipit (Matth. X, 40); et, Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Id. XXV, 40)? aut potest etiam non esse adversus eum, qui fuerit adversus discipulos ejus? Nam ubi erit illud, Qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16); et, Quando uni ex minimis meis non fecistis, neque mihi fecistis (Matth. XXV, 45); et, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? cum discipulos ejus persequeretur? Sed nimirum hoc vult intelligi, in tantum cum illo non esse aliquem, in quantum est adversus illum; et in tantum adversus illum non esse, in quantum cum illo est. Exempli gratia, sicut iste ipse qui in nomine Christi virtutes faciebat et in societate discipulorum Christi non erat, in quantum operabatur virtutes in illius nomine, in tantum cum ipsis erat, et adversus eos non erat; in quantum vero eorum societati non adhaerebat, in tantum cum ipsis non erat, et adversus eos erat. Sed quia illi hoc eum facere prohibuerant, in quo cum ipsis erat, dixit eis Dominus, Nolite prohibere. Illud enim prohibere debuerunt, quod extra eorum erat societatem, ut illi unitatem Ecclesiae suaderent; non illud in quo cum illis erat, nomen scilicet Magistri et Domini eorum in daemoniorum expulsione commendans. Sicut catholica Ecclesia facit, non improbans in haereticis Sacramenta communia; in his enim nobiscum sunt, et adversus nos non sunt: sed improbat et prohibet divisionem ac separationem, vel aliquam adversam paci veritatique sententiam; in hoc enim adversus nos sunt, quia in hoc nobiscum non sunt, et nobiscum non colligunt, et ideo spargunt.