CAPUT VI.

Quod in occasione hujus qui in nomine Christi ejiciebat daemonia, quamvis cum discipulis non sequeretur, Marcus amplius quam Lucas Dominum dixisse narravit, quomodo ostendatur ad hoc ipsum pertinere quod illum in nomine suo virtutem facientem vetuit prohiberi.

7. Sequitur Marcus et dicit:

“Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo, quia Christi estis, amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur. Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inexstinguibilem, ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur,”

etc., usque ad illud ubi ait,

“Habete in vobis salem, et pacem habete inter vos”

(Marc. IX, 40-49). Haec Marcus Dominum locutum, posteaquam illum qui in nomine ejus ejiciebat daemonia et cum discipulis non cum sequebatur, vetuit prohiberi, contextim commemorat; aliqua ponens quae nullus alius Evangelistarum posuit, aliqua vero quae Matthaeus quoque posuit, et aliqua itidem quae et Matthaeus et Lucas: sed illi ex aliis occasionibus, et alio rerum ordine, non hoc loco ubi de illo suggestum est, qui cum discipulis Christi non eum sequebatur, et daemonia in ejus nomine ejiciebat. Unde mihi videtur etiam hoc loco Dominus secundum Marci fidem ideo dixisse quae aliis etiam locis dixit, quia satis pertinebant ad hanc ipsam ejus sententiam, qua vetuit prohiberi virtutes in nomine suo fieri, etiam ab illo qui cum discipulis, eum non sequebatur. Sic enim contexit: Qui enim non est adversum vos, pro vobis est: quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo, quia Christi estis, amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Unde ostendit etiam illum de quo Joannes suggesserat, et unde iste ejus sermo exortus est, quod non ita separabatur a societate discipulorum, ut eam tanquam haereticus improbaret: sed sicut solent homines nondum audere Christi suscipere Sacramenta, et tamen nomini favere christiano, ita ut Christianos etiam suscipiant, et non ob aliud eis, nisi quia christiani sunt, obsequantur, de qualibus dicit, quod non perdunt mercedem suam. Non quia jam tuti atque securi sibi debent videri ex hac benevolentia, quam erga Christianos habent, etiamsi Christi baptismo non abluantur, nec unitati ejus incorporentur: sed quia ita jam Dei misericordia gubernantur, ut ad ea quoque perveniant, atque ita securi de hoc saeculo abscedant. Qui profecto, et priusquam Christianorum numero socientur, utiliores sunt, quam ii qui cum jam christiani appellentur, et christianis Sacramentis imbuti sint, talia suadent, ut quibus ea persuaserint secum in aeternam poenam pertrahant: quos membrorum corporalium nomine tanquam manum vel oculum scandalizantem jubet erui a corpore, hoc est ab ipsa unitatis societate, ut sine his potius veniatur ad vitam, quam cum eis eatur in gehennam. Hoc ipso autem separantur a quibus separantur, quod eis mala suadentibus, hoc est scandalizantibus non consentitur. Et si quidem omnibus bonis, cum quibus eis societas est , etiam de hac perversitate innotescunt, ab omnium penitus societate, atque ab ipsa divinorum Sacramentorum participatione separantur: si autem quibusdam ita noti sunt, pluribus autem ista eorum est ignota perversitas; ita tolerandi sunt, sicut ante ventilationem palea toleratur in area, ut neque illis ad iniquitatis communionem consentiatur, neque propter illos bonorum societas deseratur: hoc faciunt qui habent in seipsis salem, et pacem habent inter se.