|
Hinc usque ad coenam Domini unde omnia omnium considerari coeperunt,
nullam de Marco quaestionem esse tractatam.
8. Sequitur Marcus: Et inde exsurgens venit in fines Judaeae
ultra Jordanem, et conveniunt iterum turbae ad eum, et sicut
consueverat iterum docebat illos, etc., usque ad illud ubi ait,
Omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt: haec vero de penuria
sua omnia quae habuit misit, totum victum suum (Marc. X, 1;
XII, 44). In hac tota contextione omnia superiora considerata
sunt, ne quid viderentur habere contrarium, quando cum Matthaei
ordine caeteros conferebamus: hoc autem de vidua paupercula quae duo
minuta misit in gazophylacium, duo soli dicunt, Marcus et Lucas
(Luc. XXI, 1-4), sed sine ulla quaestione concordant. Hinc
jam usque ad coenam Domini, unde omnium omnia considerata
tractavimus, non dicit et Marcus quod cogat cum aliquo comparari, ad
inquirendum ne quid repugnare videatur.
|
|