|
De Lucae Evangelio, quomodo principium ejus congruat principio libri
Actuum Apostolorum.
9. Nunc ergo deinceps Lucae Evangelium ex ordine pertractemus,
exceptis eis quae habet cum Matthaeo Marcoque communia; quoniam illa
jam omnia pertractata sunt. Sic ergo incipit Lucas: Quoniam quidem
multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis completae sunt
rerum, sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri
fuerunt sermonis: visum est et mihi assecuto a principio omnibus
diligenter ex ordine tibi scribere, optime Theophile, ut cognoscas
eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem (Luc. I,
1-4). Hoc principium ad Evangelii narrationem nondum pertinet.
Admonet autem ut noverimus eumdem Lucam etiam illum librum
scripsisse, qui Actus Apostolorum vocatur, non solum quia Theophili
nomen etiam illic inest; nam posset fieri, ut et alius aliquis
Theophilus esset, et si idem ipse esset, ab alio ad illum aliquid
scriberetur, sicut a Luca Evangelium: sed quia et ibi ita exorsus
est ut diceret, Primum quidem sermonem feci de omnibus, o
Theophile, quae coepit Jesus facere et docere, usque in diem quo
Apostolis quos elegit per Spiritum sanctum mandans jussit praedicare
Evangelium (Act. I, 1 et 2); dedit intelligi quod jam
scripserit Evangelii librum unum ex quatuor, quorum est in Ecclesia
sublimis auctoritas. Nec ideo quia dixit de omnibus se fecisse
sermonem, quae coepit Jesus facere et docere usque in diem quo
mandavit Apostolis, putari debet omnia scripsisse in Evangelio suo
quae Jesus cum Apostolis in terra versatus fecit et dixit; ne sit
contrarium Joanni, qui ait multa alia fecisse Jesum, quae si
scriberentur, mundum totum non potuisse capere illos libros (Joan.
XXI, 25): cum etiam constet ab aliis evangelistis non pauca
narrata, quae Lucas ipse narrando non attigit. De omnibus ergo fecit
sermonem, eligendo de omnibus unde faceret sermonem, quae judicavit
apta et congrua sufficere officio dispensationis suae. Et quod dicit
multos conatos ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt
rerum, videtur significare nonnullos, qui non potuerunt hoc susceptum
munus implere: ideo autem dicit sibi visum esse ex ordine diligenter
scribere, quoniam multi conati sunt; sed eos debemus accipere, quorum
in Ecclesia nulla exstat auctoritas, quia id quod conati sunt,
implere minime potuerunt. Iste autem non solum usque ad resurrectionem
assumptionemque Domini perduxit narrationem suam, ut in quatuor
auctoribus evangelicae Scripturae dignum labore suo haberet locum:
verum etiam deinceps quae per Apostolos gesta sunt, quae sufficere
credidit ad aedificandam fidem legentium vel audientium, ita scripsit,
ut solus ejus liber fide dignus haberetur in Ecclesia de Apostolorum
actibus narrantis, reprobatis omnibus qui non ea fide qua oportuit,
facta dictaque Apostolorum ausi sunt scribere. Eo quippe tempore
scripserunt Marcus et Lucas, quo non solum ab Ecclesia Christi,
verum etiam ab ipsis adhuc in carne manentibus Apostolis probari
potuerunt.
|
|