|
Praebete silentium, fratres; ne vos transeat sermo utilis et in
tempore necessarius. Nam tunc vel maxime opus est medicina, quando
gravis nascitur aegritudo: et tunc sollicite collyrium adhibendum est,
cum fuerit oculus dolore turbatus. Quicumque ergo non habet hunc
dolorem, non obstrepat, sed potius audiat; quia non impedit sanum,
scire medicinam quae prosit. Qui vero per hunc casum turbatum habet
oculum mentis, et doloribus cruciatur, magis intentus sit ut aperiat
oculum ad suscipiendum salutaris verbi collyrium, quo non solum
consolationem, sed etiam remedium consequatur. Certum est autem,
quia is qui dolet oculum, si eum medico infundenti collyrium aperire
noluerit, collyrium quidem foris extra pupillam funditur, oculus vero
remanet in dolore. Sic et mens dolentis, si propter nimiam tristitiam
verbo se clauserit, non recepta salubri admonitione, incipiet plus
dolere, et forsitan pati illud quod in Scriptura continetur, Quia
tristitia mundi mortem operatur (II Cor. VII, 10). Beatus
Paulus apostolus, fidelium doctor et medicus salutaris, duas esse
dixit tristitias, unam bonam et alteram malam; unam utilem, et
alteram inutilem; unam quae salvat, et alteram quae perdit. Et ne
dubium alicui videatur id quod dico, ipsa ejus verba recitabo. Ait
enim, Quae secundum Deum est tristitia, poenitentiam in salutem
stabilem operatur: haec est illa bona tristitia. Sequitur deinde,
Nam saeculi hujus tristitia, mortem operatur (Ibid., 11): haec
est illa mala.
|
|