|
Videamus ergo, fratres, ista tristitia quae nunc est in manibus,
quae nunc agitur in pectore, et auditur voce; utilis sit, an
inutilis; prodesse valeat, an nocere. Jacet ecce corpus exanime,
jacet in tabula homo sine homine, membra utique sine spiritu:
clamatur, nec respondet; vocatur, et non audit; jacet facies
pallida, forma mutata, per quam mors ipsa cernitur : cogitatur
praeterea ejus perpetuum silentium, cogitatur delectatio, aut quae
fuit, aut quae futura erat utilitas, cogitantur necessitates, veniunt
in mentem verba dulcissima, longa consuetudo requiritur. Haec sunt
sine dubio quae movent lacrymas, incitant ululatum, et totum animum in
profundam tristitiam demergunt. Contra haec tam valida, tam fortia
doloris arma, illud primo omnium opponendum est, quia omne quod
nascitur in hoc mundo, necesse est mori. Haec est enim lex Dei et
sententia immutabilis, quam post delictum princeps generis humani
accepit, dicente Deo, Terra es, et in terram ibis (Gen. III,
19). Quid ergo novi contigit, si homo ad hoc natus, divinae legi
ac sententiae satisfecit? Quid novi accidit, si ex mortalibus natus,
naturae propriae, quia nec poterat excusare, respondit? Non est
inusitatum quod antiquum est, non est inauditum quod quotidianum est,
non est proprium quod commune est. Si avos et proavos novimus per hanc
viam mortis profectos, si ipsos denique Patriarchas et Prophetas ab
Adam protoplasto non sine occasu audivimus migrasse de saeculo;
elevemus animum de profundo tristitiae: quia quod debebat, hoc
reddidit. Et utique debitum cum redditur, quam potest habere
tristitiam? Hoc est vere debitum, quod nulla potest pecunia redimi:
hoc est debitum, quod nec virtus excusat, nec sapientia, nec
potestas, nec ipsi denique reges poterunt declinare. Plane hortarer
ego, ut augeres tristitiam, si fuisset talis res, quae cum posset tua
substantia redimi, vel differri; negligentia, aut parcitate
provenisset. Cum vero Dei decretum firmum sit et immutabile, frustra
dolemus, et de nobis quaerimus quare sit mortuus, cum scriptum sit,
Domini Dei sunt exitus mortis (Psal. LXVII, 21). Ista
ergo communis vitae conditio si recipiatur in animo, incipiet gravatus
cordis oculus, quasi prima infusione relevari.
|
|