|
Sed dicis, Scio communem esse hunc casum, scio quia is qui mortuus
est, debitum solvit: sed delectationem cogito, necessitates repeto,
consuetudinem requiro. Si propter haec tristitia afficeris; errore
duceris, non ratione gubernaris. Scire enim debes, quia Dominus,
qui hanc dederat delectationem, dare potest et aliam potiorem, et
necessitatem sufficit alia occasione replere . Utilitatem vero, sicut
tuam vides, debes et ejus qui defunctus est cogitare: quia sic ei
forsitan expediebat, sicut scriptum est: Raptus est, ne malitia
mutaret ejus intellectum. Placita enim erat Deo anima ejus, ideoque
properavit de media iniquitate educere eum (Sap. IV,
11-14). De consuetudine autem quid dicam? quam dum tempus sic
facit oblivisci, ut nunquam fuisse videatur. Quod ergo tempus
praestat et dies, multo magis debet ratio et bona praestare cogitatio.
Et vel illud maxime cogitandum est, quod divina per Apostolum
sententia diffinivit, Quia tristitia mundi mortem operatur (II
Cor. VII, 10). Quod si tam oblectatio quam utilitas praesens
sive consuetudo, res mundi sunt et gaudia saeculi transitoria; propter
haec animum dejicere, et spiritum contristari, vide ne sit vere
mortifera valetudo. Repetens autem iterum atque iterum dicam: Quia
tristitia mundi mortem operatur. Quare autem mortem operatur? Quia
solet nimia tristitia aut ad dubitationem, aut ad periculosam perducere
blasphemiam.
|
|