CAPUT IV. Luctus his qui ante Christum licitus. Cur Christus fleverit Lazarum.

Sed dicet aliquis, Prohibes lugere mortuos, cum et Patriarchae plorati sunt, et Moyses ille famulus Dei, et multi deinde prophetae, praesertim cum Job quoque justissimus vestem suam supra filiorum consciderit necem (Job I, 20)? Non ego prohibeo lugere mortuos, sed gentium illuminator Apostolus, qui sic ait, Nolo vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut qui spem non habent (I Thess. IV, 12). Non potest Evangelii claritas obscurari, si hi qui ante legem aut sub legis umbra positi fuerant, suos mortuos flebant. Et merito flebant, quia nondum de coelis venerat Christus, qui fontem illum lacrymarum sua resurrectione siccavit. Merito flebant, quia adhuc mortis sententia permanebat. Merito lamentabantur, quia nondum resurrectio praedicabatur. Sperabant quidem sancti quique adventum Domini; sed mortuos interim flebant, quia nondum viderant quem sperabant. Denique Simeon unus de veteribus sanctis, qui prius fuerat de sua morte sollicitus, postquam Jesum Dominum adhuc puerum secundum carnem suscepit in manibus, de suo exitu gratulatur dicens, Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 29). O beatus ille Simeon! Quia quod sperabat viderat, jam mortem suam pacem et requiem computabat. Sed dices, Ecce in Evangelio legitur, archisynagogi ploratam filiam (Id. VIII, 52), et sorores Lazari Lazarum flevisse (Joan. XI, 31). Sed illi adhuc secundum veterem legem sapiebant, quia necdum a mortuis Christum resurrexisse conspexerant. Flevit plane et ipse Dominus Lazarum jam sepultum (Ibid., 35), non utique ut flendi mortuos formam daret, sed ut se per lacrymas suas verum corpus assumpsisse monstraret. Vel certe flevit amore humano Judaeos, quia nec tali signo monstrato in eum fuerant credituri. Neque enim mors Lazari causa esse poterat lacrymarum, quem ipse Jesus et dormivisse dixerat, et suscitaturum se promiserat, sicut et fecit.