CAPUT V. Lugere mortuos jam non licet. In die judicii qui vivi, non morientur.

Habuerunt ergo veteres suum morem, suamque fragilitatem, Christi adventum praecedentes . Jam vero ex quo Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, ex quo primo Adae datam sententiam Adam novissimus solvit, ex quo nostram mortem sua morte destruxit, et ab inferis die tertia Dominus resurrexit, jam non est terribilis mors fidelibus: non timetur occasus, quia Oriens venit ex alto. Clamat ipse Dominus qui mentiri nescit: Ego sum, inquit, resurrectio et vita: qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet; et omnis qui vivit et credit in me, mortem non videbit in aeternum (Joan. 25, 26). Manifesta est, fratres charissimi, vox divina, quia qui credit Christo, et ejus mandata custodit, si mortuus fuerit, vivet. Hanc vocem beatus Paulus apostolus accipiens, et totis fidei viribus retinens, instruebat: Nolo, inquit, vos ignorare fratres de dormientibus, ut non tristes sitis (I Thess. IV, 12). O mira Apostoli pronuntiatio! uno sermone antequam doctrinam proferat, resurrectionem commendat. Dormientes namque appellat illos qui mortui sunt, ut dum dormire eos dicit, resurrecturos sine dubitatione consignet. Non, inquit, tristes sitis de dormientibus, sicut et caeteri. Qui spem non habent, contristentur: nos autem qui spei filii sumus, collaetemur. Quae autem nobis spes sit, ipse commemorat dicens, Si credimus quia Christus mortuus est, et resurrexit; ita et Deus eos qui dormierunt, per Jesum adducet cum eo (Ibid. 13). Jesus enim nobis et hic viventibus salus est, et hinc recedentibus vita est. Mihi, inquit Apostolus, vivere Christus est, et mori lucrum (Philipp. I, 21). Lucrum plane, quia angustias et tribulationes, quas habet longior vita, mors accelerans lucrifacit. Jam vero ordinem et habitum spei nostrae describit Apostolus. Hoc, inquit, vobis dicimus in verbo Domini, quia nos qui vivimus, qui residui sumus, in adventu ejus non praeveniemus eos qui dormierunt: quia ipse Dominus in jussu et voce Archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo, et mortui qui in Christo sunt, resurgent primi: deinde nos qui vivimus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera, et ita semper cum Domino erimus (I Thess. IV, 14-16). Hoc est quod dicit, quia cum venerit Dominus, inveniet multos in corpore christianos, qui nondum experti sunt mortem: et tamen non ante rapientur ad coelum, quam mortui sancti de monumentis resurrexerint, tuba Dei et voce Archangeli suscitati. Cum autem fuerint suscitati, juncti pariter cum viventibus rapientur in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum ipso regnabunt. Nec sane possit dubitari quod possint corpora, quamvis sint gravia, in aera sublevari: cum jubente Domino et Petrus ipsum corpus habens super undas ambulaverit maris (Matth. XIV, 29); Elias quoque ad hujus spei confirmationem, per hunc aera curru flammeo sit raptus ad coelum (IV Reg. II, 11).