|
Sed quaeris forte, quales erunt qui a mortuis resurrexerint? Audi
ipsum dicentem Dominum tuum: Tunc, inquit, justi fulgebunt sicut
sol in regno Patris sui (Matth. XIII, 43). Quid splendorem
commemorem solis? cum fideles transfigurari necesse est ad ipsius
Christi Domini claritatem, ut testatur apostolus Paulus: Nostra,
inquit, conversatio in coelis est. Unde et ipsum Salvatorem
exspectamus Dominum Jesum Christum, qui transformabit corpus
humilitatis nostrae ad conformationem corporis gloriae suae (Philipp.
III, 20, 21). Transfigurabitur sine dubio caro ista
mortalis, ad conformationem Christi claritatis, induet mortale
immortalitatem: quia quod seminatum fuerat in infirmitate, protinus
surget in virtute (I Cor. XV, 43). Non timebit caro amplius
corruptionem, non patietur famem, non sitim, non aegritudines, non
casus adversos. Pax enim tuta, et firma securitas vitae est. Alia
utique coelestis est gloria, ubi et gaudium sine defectione
praestabitur.
Haec in sensu et oculis gerens beatus Paulus dicebat, Optabam
dissolvi, et cum Christo esse, multo magis melius (Philipp. I,
23). Et adhuc aperte docens, Dum sumus, inquit, in corpore,
peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus, et non per speciem.
Habemus autem magis, inquit, bonam voluntatem peregrinari a corpore,
et praesentes esse ad Dominum (II Cor. V, 6-8). Quid
agimus nos parvae fidei homines, qui anxiamur et deficimus, si aliquis
de charis nostris migret ad Dominum? Quid agimus, quos peregrinatio
in hoc mundo magis delectat, quam repraesentari ad Christi
conspectum? Vere, vere peregrinatio est omne quod vivimus: nam sicut
peregrini in saeculo, sedes habemus incertas, laboramus, desudamus,
vias ambulantes difficiles, periculis plenas: undique insidiae, a
spiritualibus, a corporalibus inimicis, undique errorum calliculi sunt
praeparati . Et cum tantis periculis urgeamur, non solum ipsi non
cupimus liberari, sed etiam liberatos tanquam perditos lugemus et
plangimus. Quid nobis praestitit Deus per suum Unigenitum, si adhuc
mortis timemus casum? Quid nos renatos ex aqua et spiritu gloriamur,
quos peregrinatio de hoc mundo contristat? Ipse Dominus clamat, Si
quis mihi ministrat, sequatur me: et ubi ego sum, ibi erit et
minister meus (Joan. XII, 26). Putas si rex terrestris ad
suum palatium vel convivium aliquem vocet, non cum gratiarum actione
properabit? Quanto magis ad coelestem currendum est regem, qui quos
receperit, non solum convivas, sed etiam conregnatores efficiet,
sicut scriptum est: Si commortui sumus, et convivemus; si
sustinebimus, et conregnabimus (II Tim. II, 11 et 12).
Nec hoc ego dico, ut quis manus sibi inferat, aut se interficiat
contra voluntatem Dei creatoris, aut animam ut de corporis sui
expellat hospitio: sed hoc dico, ut laetus et gaudens, cum aut ipse
vocatur et proximus, et ipse vadat, et euntibus gratuletur. Haec
enim est christianae fidei summa: vitam veram exspectare post mortem,
reditum sperare post exitum. Accepta igitur voce Apostoli, cum
fiducia jam dicamus gratias Deo, qui nobis contra mortem victoriam
dedit, per Christum Dominum nostrum (I Cor. XV, 57): cui
est gloria et potestas nunc et in saecula saeculorum. Amen.
|
|