SERMO SECUNDUS


CAPUT PRIMUM. Resurrectio unde apud infideles dubia.

Superiori quidem libello perstrinximus breviter de consolatione mortalitatis , de spe resurrectionis: nunc plenius ac validius de eisdem dicere properamus. Siquidem haec quae locutus sum, fidelibus quidem certa sunt, infidelibus autem ac dubiis videntur esse fabulosa, ad quos pauca strictius proferamus. Certe quicumque estis increduli, omnem dubitationem de substantia corporis sustinetis. Discreditur enim a quibusdam, carnem conversam in pulverem, iterum posse resurgere, iterum reviviscere. Caeterum de anima nullum posse hominum dubitare: siquidem de animae immortalitate nec philosophi ipsi, cum sint pagani, dissentiunt. Nam quid est mors, nisi separatio corporis animaeque? Recedente enim anima quae semper vivit, quae mori nescit, quia de flatu Dei est , solum corpus emoritur: quia aliud in nobis mortale, aliud immortale est. Sed recedens anima, quae carnalibus oculis non videtur , ab Angelis suscipitur, et collocatur aut in sinu Abrahae, si fidelis est, aut in carceris inferni custodia, si peccatrix est: dum statutus veniat dies, quo suum recipiat corpus, et apud tribunal Christi judicis veri reddat suorum operum rationem. Ergo quia de carne tota cunctatio est: hujus est infirmitas defendenda, et resurrectio consignanda.