|
Quod si quis requirat a me dubius et incredulus, Quomodo mortui
resurgent? quo autem corpore venient? respondebo ei ore ac verbis
Apostoli: Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius
moriatur; et quod seminas, nudum seminas granum tritici, aut alterius
alicujus seminis (I Cor. XV, 36, 37), mortuum et aridum
sine humore; et cum putrefactum fuerit, fecundius surgit, fitque
vestitum folliculis, aristis armatum. Qui ergo granum tritici
suscitat propter te , qui solem quotidie quasi de sepulcro noctis
suscitat, et lunam quasi de interitu reparat, et tempora recedentia
revocat ad utilitatem scilicet nostram: ipsos nos, propter quos omnia
reparat, non requiret, et semel patietur exstingui, quos suo flatu
accendit, quos suo spiritu animavit? et in perpetuum jam non erit
homo, qui illum pie et agnovit, et coluit? Sed iterum dubitas quod
possis reparari post mortem, restitui post cinerem et ossa consumpta?
O homo, dic mihi; quid fuisti antequam in matris utero concipereris?
Nihil utique. Deus ergo qui te creavit ex nihilo, nonne facilius
poterit reparare de aliquo? Mihi crede, facilius poterit reficere
quod ante jam fuit, qui potuit creare quod non fuit. Qui te ex gutta
informis liquoris in tuae matris utero, in nervos, venas et ossa
jussit excrescere, poterit, mihi crede, de utero terrae iterum
generare. Sed times ne forte ossa tua arida vestiri pristina carne non
possint? Noli, noli secundum tuam impotentiam Dei aestimare
majestatem. Deus ille rerum omnium procreator, qui vestit arbores
foliis, et prata floribus: poterit et tua ossa illico veris tempore in
resurrectione vestire. Dubitaverat aliquando de hoc ipso propheta
Ezechiel, et interrogatus a Domino utrum viverent ossa arida, quae
videbantur sparsa per campum: respondit, Tu scis, Domine. Sed
postquam Deo jubente, et se ipso prophetante vidit ossa ad sua loca et
juncturas currentia; postquam vidit ossa arida nervis ligari, venis
intexi, carne contegi, cute vestiri, postea prophetavit in spiritu:
et veniens spiritus uniuscujusque introivit in corpora illa jacentia,
et resurrexerunt, et mox steterunt . Sic confirmatus de resurrectione
Propheta, scripsit visionem, ut ad posteros tantae rei cognitio
perveniret (Ezech. XXXVII, 3-10). Merito ergo clamat
Isaias, Exsurgent mortui, et resurgent qui sunt in monumentis, et
laetabuntur qui sunt in terra. Ros enim qui abs te est, sanitas est
illis (Isai. XXVI, 19). Vere enim sicut rore madefacta
semina germinant et exsurgunt; sic rore Spiritus ossa fidelium
germinabunt .
|
|