CAPUT III. Et ingens flamma ex modico silice.

Sed dubitas, quomodo de parvis ossibus totus homo restitui possit? Revera tu ex modica scintilla ignis ingentem suscitas flammam; Deus non poterit ex modico cineris tui fermento totum corpusculi tui redintegrare conspersum ? Nam et si dicas, Nusquam comparent carnis ipsius reliquiae; forsitan enim aut igne consumptae sunt, aut a bestiis devoratae: hoc primum scito, quia quidquid consumitur, in terrae visceribus continetur, uude rursus poterit Deo praecipiente produci. Nam et tu cum non appareat ignis, adhibes lapillum et modicum ferri, et excutis de visceribus lapilli quantum opus est ignis. Quod ergo per tuam industriam et sapientiam, quam tibi Deus ipse concessit, facis [ut producas quod non apparet ]: majestas illa divina facere sua virtute non poterit, [ut quae interim non videntur, excutiat]? Mihi crede, potest omnia Deus.