CAPUT IV. Reapse futuram resurrectionem testantur Christus, Apostoli, martyrum exempla, Machabaeorum mater. Hinc formido mortis excluditur. Praeceptum non lugendi.

Hoc tantum require, utrum promiserit se facere resurrectionem: et cum promissam tantorum didiceris testimoniis, imo cum ipsius Christi Domini certissimam habeas cautionem; confirmatus fide, mortem desine jam timere. Qui enim timet adhuc, discredit: qui discredit, peccatum contrahit insanabile; quia sua incredulitate audet Deum aut impotentem, aut certe asseverare mendacem. Sed non ita beati Apostoli, non ita sancti martyres probant. Apostoli propter hanc praedicationem resurrectionis, Christum resurrexisse praedicant, et in ipso mortuos suscitandos annuntiant, nec mortem nec tormenta recusaverunt nec cruces. Si ergo in ore duorum vel trium testium stat omne verbum; resurrectio mortuorum, cui tot et tam idonei testes existunt, cui cum effusione sanguinis testimonium dicunt, quomodo potest in dubium revocari? Quid autem sancti martyres? Habuerunt certam spem resurrectionis, annon? Si non habuissent, non utique per tantos cruciatus et poenas mortem pro lucro maximo suscepissent: non cogitabant supplicia praesentia, sed praemia secutura. Sciebant dictum, Quae videntur, ad tempus sunt; quae autem non videntur, aeterna sunt (II Cor. IV, 18). Audite, fratres, virtutis exemplum. Mater septem filios hortabatur, et non lugebat, sed potius laetabatur: videbat filios suos ungulis radi, ferro concidi, sartagine assari; et non lacrymas fundebat, non ululatus tollebat, sed sollicite ad tolerantiam filios hortabatur. Non enim erat illa crudelis utique, sed fidelis: amabat filios, non delicate, sed fortiter. Hortabatur filios ad passionem, quam gaudens ipsa quoque suscepit . Erat enim de sua et suorum filiorum resurrectione secura (II Machab. VII). Quid loquar viros, quid feminas, quid pueros, quid puellas ? Quomodo sibi de ista morte luserunt, quomodo summa celeritate ad coelestem militiam transierunt! Poterant utique ad praesens vivere, si voluissent; quia in ipsis erat positum, Christum negando viverent, aut confitendo morerentur: sed magis elegerunt vitam projicere temporaneam, et vitam assumere sempiternam; excludi de terra, et incolere coelum.

Inter haec, fratres, quis dubitationis est locus? Ubi potest adhuc mortis residere formido? Si martyrum sumus filii, si eorum socii volumus inveniri, non contristemur morte, non lugeamus charos, qui nos praecedunt ad Dominum. Nam si plangere voluerimus, ipsi nobis insultabunt beati martyres, et dicent, O fideles, o regnum Dei cupientes, vos qui charos vestros delicate morientes, in lectis utique et plumis, cum moerore plangitis et lugetis; si eos a Gentilibus propter nomen Domini cruciari et interfici videretis, quid facturi essetis? Aut non vobis praecessit exemplum? Abraham patriarcha filium unicum offerens sacrificium, gladio obedientiae jugulavit (Gen. XXII, 10): nec ei quem tanto amore dilexit, pepercit ut Domino obediens probaretur. Sed si dicatis, illum propter Dei hoc fecisse praeceptum; et vos habetis praeceptum, ut non tristes sitis de dormientibus (I Thess. IV, 12). Qui ergo minima non servant, majora quando servabunt? An nescitis quia animus qui in talibus frangitur, ad fortiora reprobus invenitur? Quis timens rivum, mare aliquando ingreditur? Sic qui plangit impatienter amissum, quando poterit ad martyrii pervenire certamen? Nam qui in his constans et magnanimus existit, jam sibi gradum ad potiora substernit.