|
Sufficiant haec, fratres, ad mortis contemptum, et ad spei futurae
confirmationem. Superest ut unum de veteribus exemplum proferam, quod
omnem consolationem faciat, et quod etiam patientibus cordis auribus
volo omnes audire. David rex magnus filium dilectum, quem sicut
animam propriam diligebat, infirmitate percussum, impatientissime
ferebat: et cum humana jam auxilia nihil prodessent, se ipsum
convertit ad Dominum. Deposita regali gloria, sedit in terra,
jacuit in cilicio, non manducavit, non bibit, septem diebus continuis
orans Deum, si forte sibi filius donaretur. Accesserunt seniores
domus ejus, consolantes rogaverunt ut panem sumeret, veriti ne forte
dum filium vellet vivere, ipse ante deficeret. Non potuerunt
extorquere, non cogere; amor enim impatiens solet pericula ipsa
contemnere. Jacet rex in squalore cilicii aegrotante filio: nec verba
faciunt consolationem, nec ipsa escarum necessitas vocat. Mens
tristitia pascitur , pectus dolore reficitur, oculi lacrymas pro
potibus fluunt. Inter haec factum est quod decreverat Deus. Moritur
puer. Uxor in luctu, tota domus in planctu, famuli pavidi, quid
fieret exaestuantes: nemo enim audebat domino filium mortuum nuntiare
, timentes utique, ne ille qui sic impatienter adhuc vivum lugebat,
si audisset mortuum, vitae faceret finem. Dum strepunt famuli inter
se, dum tristes, alter ad alterum dicere aut suadet aut vetat,
intellexit David, praevenit nuntios, an vitam filius exhalasset
interrogat. Negare non possunt, factum fletibus indicant. Fit
concursus insolitus , exspectatio grandis et metus, ne quid sibi
periculi pius pater inferret. Surgit continuo rex David de cilicio,
surgit hilaris, quasi filium suum audisset incolumem: vadit ad
balneas, lavat corpusculum, vadit ad templum, adorat Deum, epulatur
cum amicis, compressis suspiriis, gemitu omni deposito, vultu jam
laeto. Mirantur domestici, stupent amici novam et subitam
conversationem : audent denique interrogare, quid sibi vellet hoc, ut
cum vivente filio sic doluerit, mortuo non doleret? Respondit vir
ille magnanimitate praecipuus, Necesse fuit cum adhuc viveret filius,
et humiliari, et jejunare, et lugere in conspectu Domini; erat enim
spes impetrandi commeatus vitae : at vero postquam voluntas Domini
facta est, stultum est et impium animum lamentatione inutili macerari:
sic dicens, Ego ibo ad illum, ille non revertetur ad me (II Reg.
XII, 16-23). Ecce exemplum magnanimitatis atque virtutis.
Quod si ille David adhuc sub lege positus, sub illa non dico
licentia, sed necessitate lamentationis, sic animum a luctu
irrationabili separavit , sic tristitiam suam suorumque compescuit:
nos qui jam sub gratia sumus, sub certa spe resurrectionis, quibus
omnis tristitia interdicitur, qua fronte mortuos nostros Gentilium
more plangimus, ululatus insanos attollimus, veluti alio genere
bacchantes, conscissis tunicis pectora nudamus, verba inania et
naenias circa corpus et tumultum defuncti cantamus? Postremo etiam qua
ratione vestes nigras tingimus, nisi ut nos vere infideles et miseros
non tantum fletibus, sed etiam vestibus approbemus? Aliena sunt
ista, fratres, extranea sunt, non licent: et si licerent, non
decerent. Sed aliquantos de fratribus et sororibus, licet fides
propria et praeceptum Domini fortes faciat, parentum tamen et
vicinorum opinio debilitat et frangit: ne lapidei et crudeles
judicentur, si pepercerint vestimento , si non insanis luctibus
fuerint debacchati. Et hoc quam vanum est, quam ineptum, opiniones
hominum errantium cogitare; et non timere, ne quid minus faciat de
fide quam suscepit? Quare non magis discit tolerantiam ille qui talis
est, quare non a me discit fidem ille qui dubius est? Quando etiamsi
tantus sit dolor ejusmodi pectoris, tacite debeat luctum sensu digerere
, et non levitate sui animi publicare.
Unum adhuc volo proponere exemplum ad corrigendos eos qui plangi
mortuos arbitrantur. Exemplum autem de Paganorum historia est. Fuit
quidam princeps paganus , qui habebat filium unicum, satisque
dilectum. Hic cum in Capitolio idolis suis gentili errore
sacrificaret, nuntiatur ei quod filius ille unicus defuisset . Non
reliquit sacra quae gerebat in manibus, non lacrymavit, nec omnino
suspiravit: sed quid respondit, audite. Sepeliatur, inquit: memini
enim me filium genuisse mortalem. Vide responsum, vide hominis pagani
virtutem: ut nec exspectari se jusserit, vel ut praesente se
sepulturae filius traderetur. Quid agimus, fratres, si diabolus hunc
in diem judicii coram Christo contra nos producat, et dicat, Hic
meus cultor, quem ego praestigiis decipiebam meis, ut serviret caecis
et surdis simulacris; cui ego nec resurrectionem a mortuis, nec
paradisum, nec coelorum regna promiseram; hic filii nobilis sapiens
unici mortem nec doluit, nec ingemuit, nec tali nuntio mea sacra
deseruit: tui autem Christiani, tui fideles, pro quibus ideo
crucifixus et mortuus es, ut mortem ipsi non timerent, sed essent de
resurrectione securi, non solum lugent mortuos et voce et habitu, sed
etiam ad ecclesiam procedere confunduntur; aliquanti etiam ipsi clerici
tui et pastores ministerium suum intermittunt, vacantes luctui, quasi
insultantes tuae voluntati? Quare? Quia quos voluisti, de saeculi
caligine ad te vocasti. Quid ad haec respondere poterimus, fratres?
Nonne confusio nos apprehendet, cum in hac parte inferiores gentibus
invenimur? Et utique lugeri debet paganus, qui nesciens Deum, mox
ut moritur, recto cursu pergit ad poenam. Plangi debet Judaeus, qui
Christo non credens, animam suam perditioni deputavit. Dolendum est
plane de catechumenis nostris, si aut sua incredulitate, aut
negligentia proximorum, sine baptismo salutari recesserint. Caeterum
qui sanctificatus gratia, signatus fide, conversatione probatus, vel
innocentia securus de hoc mundo recedit, beatificandus est, non
lugendus, desiderandus, non plangendus; sed desiderandus cum
moderatione, cum sciamus nos ipsos accedentibus temporibus secuturos.
Terge igitur lacrymas, intermitte suspiria, compesce gemitus, o
fidelis; et pro hac tristitia salutarem illam indue tristitiam, utique
quam beatus Apostolus secundum Deum esse memoravit, quae salutem
stabilem solet operari (II Cor. VII, 10); utique
poenitentiam facinorum commissorum. Scrutare pectus tuum, propriam
interrogans conscientiam, et si invenias aliquid poenitendum (invenies
autem, cum sis homo); trahe suspiria in confessione, funde lacrymas
in oratione, esto sollicitus de morte illa vera, de poena animae,
esto sollicitus de peccato, sicut David dicit: Quoniam iniquitatem
meam pronuntio, et sollicitus ero pro peccato meo (Psal.
XXXVII, 19); et non de corporis hujus temporali dissolutione
terreberis, quod suo tempore in melius Deo jubente reparabitur. Vide
quemadmodum utrumque sententia divina complexa est, dicens: Venit
hora cum mortui qui sunt in monumentis resurgent. Ecce securitas,
ecce contemptus mortis. Sed quid sequitur? Qui bona fecerunt, in
resurrectionem vitae; qui autem mala egerunt, in resurrectionem
judicii (Joan. V, 28, 29): ecce diversitas resurgentium.
Omnem quidem necesse est carnem resurgere duntaxat humanam: sed bonus
resurget ad vitam, malus resurget ad poenam, sicut scriptum est:
Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio
justorum (Psal. I, 5). Ut ergo non in judicium resurgamus,
intermissa mortis tristitia illam poenitentiam et tristitiam sumamus,
et curam bonorum operum ac vitae melioris habeamus, et ad hoc sit nobis
cogitatio hujus funeris et cadaveris, ut nos mortales esse noverimus,
et per hanc cogitationem, salutem nostram, dum tempus est, dum
licet, minime negligamus: scilicet aut fructificantes in melius, aut
emendantes si ignorantes erravimus: ne subito praeoccupati die mortis,
quaeramus spatium poenitentiae, et non invenire possimus; quaeramus
eleemosynas erogare, et satisfacere pro delictis, nec quod volumus
concedatur.
Ostensa igitur, fratres, mortis communis , ostensa lacrymarum
interdictione, monstrata veterum adhuc fragilitate et non
Christianitatis virtute, monstrato Domini sacramento et Apostolorum
de resurrectione documento, commemoratis Apostolorum actibus, et
martyrum passionibus, ostenso praeterea David exemplo, et gentilis
hominis insuper facto, ad ultimum exposita et noxia et utili
tristitia, illa quae nocet, ista quae per poenitentiam salvat: his
omnibus sic ostensis, quid nos facere jam aliud oportet, fratres,
quam gratias agentes Deo Patri dicere, Fiat voluntas tua sicut in
coelo et in terra (Matth. VI, 10): tu dedisti vitam, tu
constituisti mortem; tu inducis in saeculum, tu educis de saeculo, et
cum eduxeris servas; nihil enim deperit tuorum, qui nec capillum
capitis eorum perire dixisti (Luc. XXI, 18). Auferes enim
spiritum eorum, et deficient, et in terram suam revertentur; sed
emittes spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae
(Psal. CIII, 29, 30)? Haec verba, fratres, digna
fidelibus, haec medicina salutaris: hac spongia consolationis detersus
oculus, hoc infusus collyrio rationis, non modo caecitatem ex
desperatione non sentiet, sed nec lippes aliquas tristitiae
sustinebit; quin potius oculis cordis lucida cuncta respiciens, dicet
secundum patientissimum illum Job, Dominus dedit, Dominus
abstulit; sicut Domino visum est, ita factum est: sit nomen Domini
benedictum (Job I, 21) in saecula saeculorum. Amen.
|
|