|
Librum de Continentia suum ipse agnoscit Augustinus in Epistola
262, ad Darium comitem. Ejusdem operis meminit Possidius in
Indiculo, cap. 10, et nonnulla ex eodem libro excerpta in suis
collectaneis profert Beda seu Florus, et qui ab Augustini tempore
proprius distat Eugypius. Hinc censura refellitur Desiderii
Erasmi, quam in fronte Libri praefixit, videri sibi esse Hugonis,
et phrasim arguere quod non sit Augustini. Stilus et dictio, nostro
quidem judicio, similis omnino est multorum Augustini Sermonum,
eorum praesertim quos primis annis dixit sive dictavit. Hunc vero
librum Sermonem quemdam esse, quem idcirco in librorum suorum
Retractationibus praeteriit, ipso satis exordio declaratur. Sic vero
appellant veteres libri, necnon Possidius, Eugypius et Florus.
Commode etiam in priores annos ipsius revocari nemo negaverit;
quandoquidem et longior Sermo est, et magnam partem contra
Manichaeos, quorum haeresim Augustinus maxime initio suae
conversionis insectari solebat.
|
|