|
Explicat versiculos duos Psalmi 140: Pone, Domine, custodiam
ori meo, et ostium continentiae circum labia mea: ne declines cor meum
in verba maligna, ad excusandas excusationes in peccatis. Captoque
inde sermonis argumento docet Continentiae virtutem pro suo officio
coercendas habere libidines et corporis et animi, atque universim
delectationibus concupiscentiae, quae delectationi sapientiae
adversantur, cohibendis invigilare. Jubet ne de propriis viribus
confidamus pugnantes contra concupiscentiam, quae per legem quidem
cognoscitur, sed non vincitur nisi per gratiam. Superbos reprehendit
excusationes varias in peccatis afferentes: quo in genere iniquiores
Manichaeos, qui peccata sua in mali naturam in se ipsis insitam
referebant, operosius refellit, et locum Apostoli ad Galat. V,
17, Caro enim concupiscit adversus spiritum, etc., quo
demonstratas duas boni et mali naturas volebant, perperam ab iis
haereticis intellectum esse ex apostolo eodem evincit.
|
|