|
22. Carnem natura non esse malam, cum ejus exemplo diligendas
uxores hortetur Apostolus. Tres copulae insinuatae ab Apostolo,
omnes bonae, quarum tertia est carnis et spiritus. Mulieri
subjectionis exemplum a carne cur non datum. Quo igitur, non dico,
errore, sed prorsus furore, Manichaei carnem nostram nescio cui
fabulosae genti tribuunt tenebrarum, quam volunt suam sine ullo initio
malam semper habuisse naturam: cum verax doctor viros diligere uxores
suas exemplo suae carnis hortetur, quos ad hoc ipsum Christi quoque et
Ecclesiae hortatur exemplo? Totus denique ipse apostolicae Epistolae
locus, valde ad rem pertinens, recordandus est: Viri, inquit,
diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et se
ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret, mundans lavacro aquae in
verbo; ut exhiberet sibi ipse gloriosam Ecclesiam, non habentem
maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi; sed ut sit sancta et
immaculata. Ita, inquit, et viri debent diligere uxores suas, sicut
corpora sua. Qui diligit uxorem suam, se ipsum diligit (Ephes.
V, 25-29). Deinde subjunxit, quod jam commemoravimus: Nemo
enim unquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam, sicut et
Christus Ecclesiam. Quid ad haec dicit immundissimae impietatis
insania? Quid ad haec dicitis, Manichaei? qui nobis velut ex
apostolicis Litteris duas sine initio naturas, unam boni, alteram
mali, conamini inducere; et apostolicas Litteras, quae vos ab ista
sacrilega perversitate corrigant, non vultis audire. Sicut legitis,
Caro concupiscit adversus spiritum (Galat. V, 17); et, Non
habitat in carne mea bonum: ita legite, Nemo unquam carnem suam odio
habuit, sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam.
Sicut legitis, Video aliam legem in membris meis repugnantem legi
mentis meae (Rom. VII, 18, 23): ita legite, Sicut
Christus dilexit Ecclesiam, ita et viri debent diligere uxores suas,
sicut sua corpora. Nolite in illis sanctae Scripturae testimoniis
esse insidiosi, in his surdi; et eritis in utrisque correcti. Haec
enim si accipiatis ut dignum est, conabimini et illa intelligere ut
verum est.
23. Tres quasdam copulas nobis insinuavit Apostolus, Christum et
Ecclesiam, virum et uxorem, spiritum et carnem. Horum priora
posterioribus consulunt, posteriora prioribus famulantur. Omnia bona
sunt, cum in eis quaedam ordinis pulchritudinem excellenter
praeposita, quaedam decenter subjecta custodiunt. Vir et uxor,
quales secum esse debeant, praeceptum accipiunt et exemplum.
Praeceptum est: Mulieres viris suis subditae sint, sicut Domino;
quia vir caput mulieris est; et, Viri, diligite uxores vestras.
Exemplum autem datur mulieribus de Ecclesia, viris de Christo:
Sicut Ecclesia, inquit, subdita est Christo, ita et mulieres viris
suis in omnibus. Similiter et viris dato praecepto, ut uxores suas
diligant, adjecit exemplum, Sicut Christus dilexit Ecclesiam. Sed
viros et a re inferiore adhortatus est, id est, a corpore suo; non
tantum a superiore, id est, a Domino suo. Non enim solum ait,
Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit
Ecclesiam, quod est a superiore; verum etiam dixit, Viri debent
diligere uxores suas sicut corpora sua (Ephes. V, 22-28),
quod est ab inferiore: quia et superiora et inferiora bona sunt omnia.
Nec tamen mulier a corpore vel carne accepit exemplum, ut ita esset
subdita viro, sicut spiritui caro: sed aut consequenter Apostolus
intelligi voluit, quod dicere praetermisit; aut forte quia caro
concupiscit adversus spiritum in hujus vitae mortalitate atque
languore, ideo de illa noluit mulieri exemplum subjectionis adhibere.
Viris autem ideo voluit, quia etsi concupiscit spiritus adversus
carnem, etiam in hoc ipso consulit carni: non sicut caro concupiscens
adversus spiritum, nec spiritui consulit tali repugnatione , nec
sibi. Non tamen ei spiritus bonus, sive ejus naturam per providentiam
nutriendo ac fovendo, sive ejus vitiis per continentiam resistendo,
consuleret, nisi utraque substantia utriusque artificem Deum, etiam
decore sui hujus ordinis indicaret. Quid est ergo quod vos vera
dementia et christianos esse jactatis, et contra Scripturas
christianas oculis clausis, vel potius exstinctis, tanta perversitate
contenditis, et Christum asserentes in falsa carne apparuisse
mortalibus, et Ecclesiam in anima ad Christum, in corpore ad
diabolum pertinere, et sexum virilem atque muliebrem diaboli opera
esse, non Dei, et spiritui carnem tanquam malam substantiam bonae
substantiae cohaerere?
|
|