|
24. Manichaeorum haeresis negat fuisse in Christo carnem veram.
Dicit animas ad Christum, corpora ad diabolum pertinere, et sexum
utrumque esse ex diabolo. Si parum vobis videntur respondere quae de
apostolicis commemoravimus Litteris, audite adhuc alia, si aures
habetis. Quid de carne Christi dicit insanissimus Manichaeus? Quod
non fuerit vera, sed falsa. Quid ad hoc dicit beatus Apostolus?
Memor esto Christum Jesum surrexisse a mortuis ex semine David,
secundum evangelium meum (II Tim. II, 8). Et ipse Christus
Jesus, Palpate, inquit, et videte, quia spiritus carnem et ossa
non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39).
Quomodo est in eorum doctrina veritas, quae praedicat quod in carne
Christi erat falsitas? Quomodo in Christo non erat ullum malum, in
quo erat tam grande mendacium. Quia videlicet hominibus nimium mundis
malum est caro vera, et non est malum falsa pro vera: malum est caro
vera nascentis ex David semine, et non est malum lingua falsa
dicentis, Palpate, et videte quia spiritus ossa et carnem non habet,
sicut me videtis habere! De Ecclesia quid dicit deceptor hominum in
mortifero errore? Quod ex parte animarum pertineat ad Christum, ex
parte corporum ad diabolum. Quid ad haec dicit Doctor Gentium in
fide et veritate? Nescitis, inquit, quia corpora vestra membra sunt
Christi (I Cor. VI, 15)? De sexu masculi et feminae quid
dicit filius perditionis? Quod uterque sexus non ex Deo sit, sed ex
diabolo. Quid ad haec dicit Vas electionis? Sicut, inquit, mulier
ex viro, ita et vir per mulierem; omnia autem ex Deo (Id. XI,
12). De carne quid dicit per Manichaeum spiritus immundus? Quod
sit mala substantia, nec Dei, sed inimici creatura. Quid ad haec
dicit per Paulum Spiritus sanctus? Sicut enim corpus unum est,
inquit, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint
multa, unum est corpus; ita et Christus. Et paulo post: Posuit,
inquit, Deus membra, singulum quodque eorum in corpore, prout
voluit. Item paulo post: Deus, inquit, temperavit corpus, ei cui
deerat majorem honorem dans, ut non essent scissurae in corpore, sed
idem ipsum ut pro invicem sollicita sint membra: et sive patitur unum
membrum, compatiuntur omnia membra; sive glorificatur unum membrum,
congaudent omnia membra (Id. XII, 12-26). Quomodo est
mala caro, quando ipsae animae pacem membrorum ejus ut imitentur,
monentur? Quomodo est inimici creatura, quando ipsae animae quae
corpora regunt, ut inter se inimicitiarum scissuras non habeant,
exemplum de membris corporis sumunt, ut quod praestitit Deus corpori
per naturam, ament et ipsae hoc habere per gratiam? Merito ad
Romanos cum scriberet, Obsecro, inquit, vos, fratres, per
misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam,
sanctam, Deo placentem (Rom. XII, 1). Sine causa non
tenebras lucem, et lucem tenebras esse contendimus, si hostiam vivam,
sanctam, Deo placentem de gentis tenebrarum corporibus exhibemus.
|
|