|
25. Carnis et Ecclesiae comparatio in quibus consistat. Sed,
inquiunt, quomodo caro per quamdam similitudinem comparatur
Ecclesiae? Numquid Ecclesia concupiscit adversus Christum; cum
idem apostolus dixerit, Ecclesia subdita est Christo (Ephes. V,
24)? Plane Ecclesia subdita est Christo: quia ideo spiritus
concupiscit adversus carnem, ut omni ex parte Christo subdatur
Ecclesia; caro autem concupiscit adversus spiritum, quia nondum
pacem, quae perfecta promissa est, accepit Ecclesia. Ac per hoc
Ecclesia subdita est Christo ex pignore salutis, et caro concupiscit
adversus spiritum ex infirmitate languoris. Neque enim non Ecclesiae
membra erant iidem, quibus ista dicebat: Spiritu ambulate, et
concupiscentias carnis ne perfeceritis. Caro enim concupiscit adversus
spiritum, et spiritus adversus carnem: haec enim sibi invicem
adversantur; ut non ea quae vultis, faciatis (Galat. V, 16 et
17). Haec utique Ecclesiae dicebantur, quae si Christo subdita
non esset, non in ea spiritus adversus carnem per continentiam
concupisceret. Propter quod poterant quidem concupiscentias carnis non
perficere, sed carne concupiscente adversus spiritum non poterant ea
facere quae volebant, id est, etiam ipsas carnis concupiscentias non
habere. Deinde, cur non confiteamur in hominibus spiritualibus
Ecclesiam subditam Christo, in carnalibus autem adhuc concupiscere
adversus Christum? An adversus Christum non concupiscebant, quibus
dicebatur, Divisus est Christus (I Cor. I, 13)? et, Non
potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tanquam
parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim
poteratis: sed ne nunc quidem potestis; adhuc enim estis carnales.
Cum enim sint in vobis aemulatio et contentio, nonne carnales estis
(Id. III, 1-3)? Adversus quem concupiscit aemulatio et
contentio, nisi adversus Christum? Has enim carnis concupiscentias
Christus in suis sanat, sed in nullis amat. Unde sancta Ecclesia
quamdiu habet etiam membra talia, nondum est sine macula et ruga. Huc
accedunt et illa peccata, pro quibus quotidiana vox totius Ecclesiae
est, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12): a quibus
ne spirituales putaremus alienos, non quicumque carnalium, nec ipsorum
quicumque spiritualium, sed qui super pectus Domini discumbebat, et
quem prae caeteris diligebat (Joan. XIII, 23), Si
dixerimus, inquit, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus,
et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). In omni autem
peccato, plus in majore, minus in minore, tamen contra justitiam
concupiscitur. Et de Christo scriptum est: Qui factus est nobis
sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio (I
Cor. I, 30). In omni igitur peccato contra Christum sine dubio
concupiscitur: sed qui sanat omnes languores nostros (Psal. CII,
3), cum perduxerit Ecclesiam ad promissam languoris sanitatem, tunc
in nullo membrorum ejus quamlibet minima erit ulla macula aut ruga.
Tunc nullo modo caro adversus spiritum concupiscet; et ideo nulla erit
causa cur adversus carnem etiam spiritus concupiscat. Tunc finem
accipiet omnis haec pugna, tunc ambarum substantiarum erit summa
concordia: tunc usque adeo ibi nullus erit carnalis, ut etiam caro
ipsa sit spiritualis. Quod ergo nunc agit cum carne sua quisque
secundum Christum vivens, cum et concupiscit adversus ejus malam
concupiscentiam, quam sanandam continet, quam nondum sanatam tenet;
et tamen ejus bonam nutrit naturam fovetque, quoniam nemo unquam carnem
suam odio habuit (Ephes. V, 29): hoc etiam agit cum Ecclesia
Christus, quantum fas est comparare minora majoribus. Nam et
correptionibus eam reprimit, ne impunitate inflata dissiliat ; et
consolationibus erigit, ne gravata infirmitate succumbat. Hinc est
illud Apostoli: Si enim nos ipsos dijudicaremus, non judicaremur:
cum judicamur autem, a Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur
(I Cor. XI, 31 et 32). Et illud in Psalmo: Secundum
multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae
jucundaverunt animam meam (Psal. XCIII, 19). Tunc ergo
speranda est carnis nostrae sine ulla repugnatione perfecta sanitas,
quando erit Ecclesiae Christi sine ullo timore certa securitas.
|
|