|
26. Continentia Manichaeorum et aliorum quorumdam, praesertim
haereticorum, falsa. Continentia item quorumdam immunda, ut per
magicas artes perveniant ad uxores alienas. Haec adversus Manichaeos
fallaciter continentes, pro veraci continentia disputasse suffecerit,
ne continentiae fructuosus et gloriosus labor, partem infimam nostram,
id est, corpus, quando ab immoderatis et illicitis voluptatibus
cohibet et refrenat, non salubriter castigare, sed insectari credatur
hostiliter. Corpus quippe ab animi est quidem natura diversum, sed
non est a natura hominis alienum. Non enim animus constat ex corpore;
sed tamen homo ex animo constat et corpore: et utique Deus quem
liberat, totum hominem liberat. Unde totum hominem etiam Salvator
ipse suscepit, dignatus in nobis totum liberare quod fecit. Qui
contra istam sentiunt veritatem, quid eis prodest libidines continere?
si tamen aliquas continent. Quid in eis per continentiam potest fieri
mundum, quorum continentia talis immunda est? quae nec continentia
nominanda est. Sentire quippe quod sentiunt, virus est diaboli;
continentia vero munus est Dei. Sicut autem non omnis qui aliquid
patitur, aut quoslibet dolores tolerantissime patitur, habet eam
virtutem, quae similiter Dei munus est, et patientia nuncupatur:
multi enim tolerant multa tormenta, ne in suis criminibus prodant aut
male sibi conscios, aut se ipsos; multi pro explendis ardentissimis
libidinibus, et obtinendis, vel non relinquendis eis rebus quibus
vinculo pravi amoris obstricti sunt; multi pro diversis et
perniciosis, quibus vehementer tenentur, erroribus; quos omnes absit
ut veram dicamus habere patientiam: ita non omnis qui aliquid
continet, vel ipsas etiam carnis aut animi libidines mirabiliter
continet, istam continentiam, de cujus utilitate et decore
disserimus, habere dicendus est. Quidam enim, quod mirum dictu
videri potest, per incontinentiam se continent; velut si se mulier
contineat a marito, quia hoc juravit adultero. Quidam per
injustitiam, velut si miscendi sexus non reddat conjux conjugi
debitum, quia ipse vel ipsa jam potest vincere talem corporis
appetitum. Item quidam continent decepti fide falsa, et vana
sperantes, et vana sectantes: in quibus sunt omnes haeretici, et
quicumque sub nomine religionis aliquo errore falluntur; quorum
continentia vera esset, si esset et fides vera: cum vero illa
propterea nec fides sit appellanda, quia falsa est, sine dubio et ista
continentiae nomine indigna est. Numquid enim continentiam , quam
munus Dei verissime dicimus, dicturi sumus esse peccatum? Absit a
nostris cordibus tam detestanda dementia. Beatus autem Apostolus
ait, Omne quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV,
23). Quae igitur non habet fidem, nec continentia nominanda est.
27. Sunt etiam qui aperte malignis serviendo daemonibus, a corporis
voluptatibus continent, ut per eos expleant nefarias voluptates,
quarum impetum ardoremque non continent. Unde ut aliquid dicam, et
caetera propter sermonis longitudinem taceam; quidam non attingunt
etiam uxores suas, dum quasi mundi per magicas artes pervenire ad
uxores moliuntur alienas. O mirabilem continentiam, imo vero
nequitiam atque immunditiam singularem! Si enim vera esset
continentia, magis ab adulterio, quam propter adulterium
perpetrandum, carnis concupiscentia debuit a conjugio continere. Hanc
quippe concupiscentiam carnis relaxare solet continentia conjugalis,
ejusque frenis hactenus moderamen imponere, ut nec in ipso conjugio
immoderata licentia diffluatur , sed custodiatur modus, aut
infirmitati conjugis debitus, cui hoc non secundum imperium praecipit,
sed secundum veniam concedit Apostolus (I Cor. VII, 6), aut
filiis procreandis accommodatus, quae una fuit causa miscendae invicem
carnis et patribus quondam et matribus sanctis. Id autem faciens
continentia, id est, moderans et quodam modo limitans in conjugibus
carnis concupiscentiam, et ejus inquietum atque inordinatum motum
certis quodam modo finibus ordinans, bene utitur hominis malo, quem
facit et vult perficere bonum: sicut Deus utitur etiam hominibus
malis, propter eos quos perficit bonos.
|
|