|
28. Continentia non tantum libidines corporis, sed et animi
cupiditates coercet et regit. Motus animae pravi continentia
cohibendi, negato consensu et rejecta vel cogitationis delectatione.
Absit ergo ut continentiam, de qua Scriptura dicit, Et hoc ipsum
erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum (Sap. VIII,
21), etiam eos habere dicamus, qui continendo, vel erroribus
serviunt, vel aliquas minores cupiditates ideo vincunt, ut alias
expleant, quarum granditate vincuntur. Ea vero quae vera est desuper
veniens continentia, non aliis malis mala premere alia, sed bonis mala
sanare vult omnia. Cujus ut breviter complectar actionem; omnibus
prorsus delectationibus concupiscentiae, quae adversantur delectationi
sapientiae, coercendis atque sanandis invigilat officium continentiae.
Unde angustius eam sine dubitatione metiuntur, qui solas libidines
corporis cohibere definiunt: melius profecto illi, qui non addunt
corporis, sed generaliter libidinem sive cupiditatem regendam dicunt ad
continentiam pertinere. Quae cupiditas in vitio ponitur, nec tantum
est corporis, verum et animi. Etenim si cupiditas corporis est in
fornicationibus et ebrietatibus, numquid inimicitiae, contentiones,
aemulationes, postremo animositates, in corporis voluptatibus, ac non
potius in animi motibus et perturbationibus exercentur? Carnis tamen
opera haec omnia nuncupavit Apostolus, sive quae ad animum, sive quae
ad carnem proprie pertinerent, ipsum scilicet hominem nomine carnis
appellans (Galat. V, 19-21). Opera quippe hominis sunt quae
non dicuntur Dei; quoniam homo qui haec agit, secundum se ipsum
vivit, non secundum Deum, in quantum haec agit. Sunt autem alia
opera hominis, quae magis dicenda sunt opera Dei. Deus est enim,
inquit Apostolus, qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona
voluntate (Philipp. II, 13). Inde est et illud: Quotquot
enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII,
14).
29. Spiritus itaque hominis adhaerens Spiritui Dei, concupiscit
adversus carnem, id est, adversus se ipsum; sed pro se ipso, ut
motus illi sive in carne, sive in anima, secundum hominem, non
secundum Deum, qui sunt adhuc per acquisitum languorem, continentia
cohibeantur, propter acquirendam salutem: ut homo non secundum hominem
vivens, jam possit dicere, Vivo autem jam non ego, vivit vero in me
Christus (Galat. II, 20). Ubi enim non ego, ibi felicius
ego; ut quando secundum hominem reprobus ullus motus exsurgit, cui non
consentit qui mente legi Dei servit, dicat etiam illud, Jam non ego
operor illud (Rom. VII, 17). Talibus quippe et illa
dicuntur, quae sicut eorum socii participesque debemus audire: Si
consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus
est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super
terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo
in Deo: cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis
cum illo in gloria. Quibus loquatur intelligamus, imo vero attentius
audiamus. Nam quid hoc planius? quid apertius? Eis certe loquitur,
qui consurrexerant cum Christo, nondum utique carne, sed mente; quos
mortuos dicit, et magis hinc vivos: nam vita vestra, inquit,
abscondita est cum Christo in Deo. Talium mortuorum vox est: Vivo
autem jam non ego, vivit vero in me Christus. Quorum ergo vita erat
abscondita in Deo, admonentur et exhortantur ut membra sua mortificent
quae sunt super terram. Id enim sequitur: Mortificate ergo membra
vestra quae sunt super terram. Et ne quisquam nimis tardus membra ista
visibilia corporis mortificanda putaret a talibus, continuo quid dicat
aperiens: Fornicationem, inquit, immunditiam, perturbationem,
concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idolorum servitus.
Itane vero credendum est quod isti qui jam mortui erant, eorumque vita
abscondita erat cum Christo in Deo, adhuc fornicabantur, adhuc in
moribus immundis operibusque vivebant, adhuc perturbationibus
concupiscentiae malae atque avaritiae serviebant? Quis demens ista de
talibus senserit? Quid ergo vult ut mortificent, opere scilicet
continentiae, nisi motus ipsos adhuc in sua quadam interpellatione,
sine nostrae mentis consensione, sine membrorum corporalium operatione
viventes? Et quomodo isti mortificantur opere continentiae, nisi cum
eis mente non consentitur, nec exhibentur eis arma corporis membra; et
quod est majus, atque vigilantia continentiae majore curandum, ipsa
etiam nostra cogitatio, quamvis eorum quodam modo suggestione et quasi
susurratione tangatur, tamen ab eis ne oblectetur avertitur, et ad
superna delectabilius cogitanda convertitur; ob hoc ea nominans in
sermonibus, ne habitetur in eis, sed fugiatur ab eis? Quod fit, si
efficaciter audiamus, ipso adjuvante qui hoc per Apostolum suum
praecipit: Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera
Dei sedens; quae sursum sunt sapite; non quae super terram.
|
|