|
30. Fidem sine operibus non salvare. Vitia carnis constanter
debellanda. In continentiae praelio vires et victoria referenda in
Deum. Cum autem mala illa commemorasset, adjunxit atque ait:
Propter quae venit ira Dei in filios infidelitatis. Utique
salubriter terruit, ne putarent fideles propter solam fidem suam,
etiamsi in his malis viverent, se posse salvari; apostolo Jacobo
contra istum sensum voce manifestissima reclamante ac dicente, Si
fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat, numquid poterit
fides salvare eum (Jacobi II, 14)? Unde et hic Doctor
Gentium propter illa mala venire iram Dei dixit in filios
infidelitatis. Cum autem dicit, In quibus et vos aliquando
ambulastis, cum viveretis in illis; satis ostendit quod in illis jam
non viverent. His quippe mortui erant, ut eorum vita in Deo cum
Christo esset abscondita. Cum ergo jam in illis non viverent,
mortificare jam talia jubebantur. Ipsis quippe in eisdem non
viventibus illa vivebant; sicut paulo ante jam ostendi: et membra
dicebantur ipsorum, ea videlicet vitia quae in membris habitabant
ipsorum, modo locutionis per id quod continet id quod continetur;
sicut dicitur, Totum forum inde loquitur, cum homines loquantur qui
sunt in foro. Ipso locutionis modo in Psalmo canitur, Omnis terra
adoret te (Psal. LXV, 4); id est, omnes homines qui sunt in
terra.
31. Nunc autem deponite, inquit, et vos universa (Coloss.
III, 1-8); et commemorat plura ejusmodi mala. Sed quid est,
quod ei non sufficit dicere, Deponite vos universa; sed addita
conjunctione dixit, et vos? Nisi ne propterea se putarent haec mala
facere, atque impune in eis vivere, quia fides eorum liberaret eos ab
ira, quae venit in filios infidelitatis ista facientes, et in his sine
fide viventes. Deponite, inquit, et vos illa mala propter quae venit
ira Dei in filios infidelitatis; nec vobis eorum impunitatem propter
fidei meritum promittatis. Non autem diceret, Deponite, eis qui jam
deposuerant ex ea parte qua talibus vitiis non consentiebant, nec sua
membra eis arma peccati dabant, nisi quia in hoc facto est, et in hac
adhuc operatione versatur, quamdiu mortales sumus, vita sanctorum.
Dum enim spiritus concupiscit adversus carnem, haec magna intentione
res agitur , delectationibus pravis, libidinibus immundis, motibus
carnalibus atque turpibus, suavitate sanctitatis, amore castitatis,
spirituali vigore, et continentiae decore resistitur: sic deponuntur
ab eis qui mortui sunt eis, nec consentiendo vivunt in eis. Sic,
inquam, deponuntur, dum continuata continentia, ne resurgant,
premuntur. Quisquis quasi securus ab hac eorum depositione
cessaverit, illico in arcem mentis prosilient, eamque inde ipsa
deponent , atque in suam redigent servitutem, turpiter deformiterque
captivam. Tunc regnabit peccatum in hominis mortali corpore ad
obediendum desideriis ejus; tunc sua membra exhibebit arma iniquitatis
peccato (Rom. VI, 12), et erunt novissima illius pejora
prioribus (Matth. XII, 45). Multo est enim tolerabilius
certamen hujusmodi non coepisse, quam coeptum reliquisse conflictum,
et factum ex bono praeliatore vel etiam ex victore captivum. Unde
Dominus non ait, Qui coeperit; sed, Qui perseveraverit usque in
finem, hic salvus erit (Id. X, 22).
32. Sive autem ne vincamur acriter confligentes, sive aliquoties
vel etiam insperata vel inopinata facilitate vincentes, ei qui nobis
dat continentiam demus gloriam. Meminerimus quemdam justum dixisse in
abundantia sua, Non movebor in aeternum; demonstratumque illi esse
quam temere hoc dixerit, tanquam suis viribus tribuens, quod ei de
super praestabatur. Hoc autem ipso confitente didicimus: mox enim
adjunxit, Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem;
avertisti autem faciem tuam, et factus sum conturbatus (Psal.
XXIX, 7, 8). Per medicinalem providentiam paululum desertus
est a rectore, ne per exitialem superbiam desereret ipse rectorem.
Sive ergo hic, ubi cum vitiis nostris domandis minuendisque
confligimus; sive ibi, quod in fine futurum est, ubi omni hoste,
quia omni peste carebimus; id nobiscum salubriter agitur, ut qui
gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31).
|
|