|
1. Continentia a libidine carnis Dei donum. Continentia oris et
ipsa donum Dei. Os corporis et os cordis. De virtute animae, quae
Continentia nominatur, satis convenienter et digne disputare difficile
est: sed exiguitatem nostram sub tanti ponderis sarcina ille cujus haec
virtus magnum munus est, adjuvabit. Nam qui eam donat continentibus
fidelibus suis, ipse dat sermonem de illa loquentibus ministris suis.
Denique de re tanta, quod ipse dederit locuturi, Dei donum esse
continentiam primum dicimus et probamus. In libro Sapientiae scriptum
habemus, nisi Deus det, continentem esse neminem posse (Sap.
VIII, 21). Dominus autem de ipsa majore et gloriosiore
continentia, qua a conjugali vinculo continetur , ait: Non omnes
capiunt verbum hoc, sed quibus datum est (Matth. XIX, 11).
Et quoniam ipsa quoque castitas conjugalis, nisi contineatur ab
illicito concubitu, non potest custodiri; utrumque Apostolus donum
Dei esse praedicavit, cum de vita utraque, id est, et conjugali, et
ea quae est sine conjugio, loqueretur dicens: Vellem omnes homines
sic esse sicut me ipsum: sed unusquisque proprium donum habet a Deo;
alius sic, alius autem sic (I Cor. VII, 7).
2. Et ne in sola inferiorum partium carnis libidine continentia
necessaria videretur a Domino speranda, etiam in Psalmo canitur,
Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium continentiae circum
labia mea. In hoc autem divini eloquii testimonio, si os intelligamus
sicut intelligere debemus, ibi posita continentia quantum sit Dei
munus agnoscimus. Parum est quippe os corporis continere, ne aliquid
inde quod non expedit per sonum vocis erumpat. Intus est enim os
cordis, ubi sibi custodiam et ostium continentiae poni desideravit a
Domino, qui verba illa dixit, nobisque dicenda conscripsit. Multa
enim corporis ore non dicimus, et corde clamamus: nullum autem
procedit rei alicujus ex ore corporis verbum, cujus est in corde
silentium. Inde igitur quod non emanat, foris non sonat: quod vero
emanat inde, si malum est, etsi non moveat linguam, inquinat animam.
Ibi ergo ponenda est continentia, ubi et tacentium loquitur
conscientia. Fit enim per ostium continentiae, ut non inde exeat quod
etiam clausis labiis carnis vitam polluat cogitantis.
|
|