|
3. Os cordis, quo consensus tanquam verbum interius exprimitur.
Cordis continentia nomine oris commendata a Christo. Continentiam
cordis interdum violari non violato corpore. Continentia cordis
retenta non peccari contra continentiam corporis. Denique ut apertius
os interius, quod per illa verba significavit, ostenderet, cum
dixisset, Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium continentiae
circum labia mea; continuo subdidit, Ne declines cor meum in verba
maligna (Psal. CXL, 3, 4). Declinatio cordis quid est,
nisi consensio? Nondum enim dixit, quisquis in corde occurrentibus
suggestionibus quorumque visorum nulla cordis declinatione consensit.
Si autem consensit, jam corde dixit, etiamsi ore non sonuit: etiamsi
manu vel qualibet corporis parte non fecit, fecit tamen quod
cogitatione faciendum sibi esse jam statuit; divinis legibus reus,
quamvis humanis sensibus absconditus; verbo in corde dicto, nullo
facto per corpus admisso. Nequaquam vero membrum foris movisset in
facto, cujus facti initium non intus praecessisset in verbo. Neque
enim mendaciter scriptum est, initium omnis operis, verbum. Multa
quippe homines faciunt ore clauso, quieta lingua, voce frenata: sed
tamen nihil agunt corporis opere, quod non prius dixerint corde. Ac
per hoc quoniam multa sunt peccata in interioribus dictis, quae non
sunt in exterioribus factis; nulla sunt autem in exterioribus factis,
quae non praecedant in interioribus dictis : erit ab utrisque puritas
innocentiae, si circum interiora labia ponatur ostium continentiae.
4. Propter quod etiam ipse ore proprio Dominus ait: Mundate quae
intus sunt, et quae foris sunt munda erunt (Matth. XXIII,
26). Itemque alio loco cum Judaeorum stultiloquia refutaret, quia
calumniabantur discipulis ejus non lotis manibus manducantibus: Non
quod intrat in os, inquit, coinquinat hominem; sed quod procedit ex
ore, hoc coinquinat hominem. Quae sententia si tota de ore corporis
accipiatur, absurda est. Neque enim quem non coinquinat cibus,
coinquinat vomitus. Cibus quippe in os intrat, vomitus ex ore
procedit. Sed procul dubio priora verba pertinent ad os carnis, ubi
ait, Non quod intrat in os, coinquinat hominem; posteriora vero ad
os cordis, ubi ait, sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat
hominem. Denique cum ab illo apostolus Petrus expositionem velut
parabolae hujus exquireret, ille respondit: Adhuc et vos sine
intellectu estis? non intelligitis, quia omne quod in os intrat, in
ventrem vadit, et in secessum emittitur? Hic certe in quod intrat
cibus, os carnis agnoscimus. In his vero quae adjungit, ut
agnosceremus os cordis, non sequeretur nostri tarditas cordis, nisi et
cum tardis ambulare Veritas dignaretur. Ait enim, Quae autem
procedunt de ore, de corde exeunt; tanquam diceret, Cum audis de
ore, de corde intellige. Utrumque dico; sed alterum ex altero
expono. Habet os interius homo interior, et hoc discernit auris
interior: de hoc ore quae procedunt, de corde exeunt, et ea
coinquinant hominem. Deinde jam relicto oris nomine, quod potest et
de corpore intelligi, apertius quid dicat ostendit: De corde enim
exeunt, inquit, cogitationes malae, homicidia, adulteria,
fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae: haec sunt quae
coinquinant hominem (Id. XV, 11-20). Nihil est certe
istorum malorum, quae perpetrari etiam membris corporis possunt, quod
cogitatio non antecedat mala, et coinquinet hominem, etiamsi aliquid
impediat ne subsequantur opera flagitiosa et facinorosa membrorum. Si
enim quia potestas non datur , vacat manus ab hominis interfectione,
numquid ideo mundum est ab scelere cor homicidae? Aut si rem subripere
alienam, non ut quis vult potest, numquid ideo in ipsa voluntate fur
non est? Aut si casta est, quam vult adulterare non castus, ideo eam
non est in corde moechatus? Aut si meretrix non inveniatur in
fornice, ideo qui eam quaerit, non fornicatur in mente? Aut si
cupienti per mendacium laedere proximum, tempus vel locus desit, ideo
falsum testimonium non ore interiore jam dixit? Aut si quisquam
homines timens, non audeat lingua carnis sonare blasphemiam, ideo non
est hujus criminis reus, qui dicit in corde suo, Non est Deus
(Psal. XIII, 1)? Ita caetera mala facta hominum, quae
nullus agit corporis motus, quae nescit ullus corporis sensus, reos
suos occultos habent; quos etiam solus inquinat in cogitatione
consensus, id est, oris interioris verbum malignum. In quod timens
ille declinari cor suum, ostium continentiae circum labia oris hujus
poni poscit a Domino, quod contineat cor, ne declinetur in verba
maligna: contineat autem, non sinendo cogitationem procedere in
consensionem; sic enim secundum praeceptum apostolicum, non regnat
peccatum in nostro mortali corpore, neque exhibemus membra nostra arma
iniquitatis peccato (Rom. VI, 12, 13). A quo praecepto
implendo utique alieni sunt, qui ob hoc ad peccandum membra non
movent, quia potestas nulla permittitur: quae si adsit, protinus ex
membrorum velut armorum motibus, quis in eis intus regnet, ostendunt.
Proinde quantum in ipsis est, membra sua exhibent arma iniquitatis
peccato; quia hoc volunt, quod propterea non exhibent, quia non
possunt.
5. Ac per hoc illa quae genitalibus membris pudicitia refrenatis,
solet maxime ac proprie continentia nominari, nulla transgressione
violatur, si superior continentia, de qua jamdiu loquimur, in corde
servetur. Propterea Dominus cum dixisset, De corde enim exeunt
cogitationes malae; deinde quid pertineat ad cogitationes malas secutus
adjunxit, homicidia, adulteria, et caetera. Nec dixit omnia; sed
quibusdam exempli gratia nominatis et alia intelligenda commonuit.
Quorum nihil est quod fieri possit, si mala cogitatio non
praecesserit, qua intus instituitur quod foris agitur; et ex ore
cordis procedens, jam coinquinat hominem, etiamsi nulla facultate
permissa foris per membra corporis non agatur. Posito igitur ostio
continentiae in ore cordis, unde cuncta exeunt quae coinquinant
hominem, si nil tale inde permittatur exire, sequitur munditia qua
possit jam gaudere conscientia; quamvis nondum sit illa perfectio, ubi
non luctabitur cum vitio continentia. Nunc autem quamdiu concupiscit
caro adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V,
17), sat est nobis non consentire malis quae sentimus in nobis.
Cum autem fit ista consensio, tunc exit ex ore cordis quod coinquinat
hominem. Cum vero per continentiam consensio non tenetur , malum
concupiscentiae carnalis, contra quod pugnat concupiscentia
spiritualis, nocere non sinitur.
|
|