|
6. Continentiae pugna contra libidines quamdiu sumus in hac vita.
Pugna interna concupiscentiarum non experta nisi bellatoribus
virtutum. Concupiscentia per legem cognoscitur, nonnisi per gratiam
vincitur. Pugnandum ne peccati concupiscentia regnet. Opera carnis
mortificanda. Sed aliud est bene pugnare, quod nunc est, quando
mortis contentioni resistitur ; aliud adversarium non habere, quod
tunc erit, quando mors novissima inimica destruetur (I Cor. XV,
55, 26). Nam et ipsa continentia cum frenat cohibetque
libidines, simul et appetit bonum ad cujus immortalitatem tendimus, et
respuit malum cum quo in hac mortalitate contendimus. Illius quippe
amatrix et spectatrix , hujus vero et hostis et testis est; et decus
appetens, et dedecus fugiens. Non utique in cupiditatibus frenandis
continentia laboraret, si nihil nos contra quod decet liberet , si
nihil nostrae bonae voluntati ex mala concupiscentia repugnaret.
Clamat Apostolus: Scio, inquit, quia non habitat in me, hoc est
in carne mea, bonum. Velle enim adjacet mihi, perficere autem bonum
non invenio. Nunc enim fieri bonum potest, ut malae concupiscentiae
non consentiatur; perficietur autem bonum, quando ipsa mala
concupiscentia finietur. Itemque idem doctor Gentium clamat:
Condelector legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam
legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae (Rom. VII,
18, 22, 23).
7. Hanc pugnam non experiuntur in semetipsis nisi bellatores virtutum
debellatoresque vitiorum: nec expugnat concupiscentiae malum, nisi
continentiae bonum. Sunt autem qui legem Dei omnino nescientes,
malas concupiscentias nec in hostibus deputant, eisque miserabili
caecitate servientes, insuper etiam beatos se putant, satiando eas
potius quam domando. Qui vero per legem cognoverunt eas (Per legem
enim cognitio peccati [Id. III, 20]; et, Concupiscentiam,
inquit, nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces, [Id.
VII, 7]), et earum tamen oppugnatione vincuntur, quia sub lege
vivunt, qua jubetur quod bonum est, non et datur; non vivunt sub
gratia, quae dat per Spiritum sanctum quod per legem jubetur: his
ideo subintravit lex, ut in eis abundaret delictum (Id. V,
20). Auxit prohibitio concupiscentiam, eamque fecit invictam; ut
accederet praevaricatio, quae sine lege non fuit, etiamsi peccatum
fuit . Ubi enim non est lex, nec praevaricatio (Id. IV,
15). Ita lex gratia non juvante, prohibens peccatum, virtus est
insuper facta peccati: unde ait Apostolus, Virtus peccati lex (I
Cor. XV, 56). Nec mirandum est quod humana infirmitas etiam de
lege bona vires malo addidit, dum ad ipsam legem faciendam de suis
viribus fidit. Ignorans quippe Dei justitiam, quam dat infirmo, et
suam volens constituere, qua caret infirmus, justitiae Dei non est
subjectus, reprobus et superbus (Rom. X, 3). Si autem lex
factum praevaricatorem, tanquam ad hoc gravius vulneratum ut desideret
medicum, tanquam paedagogus perducit ad gratiam; contra suavitatem
noxiam qua vincebat concupiscentia, Dominus dat suavitatem beneficam
qua delectet amplius continentia, et terra nostra dat fructum suum
(Psal. LXXXIV, 13), quo pascitur miles, qui debellat Deo
juvante peccatum.
8. Tales milites apostolica tuba isto sonitu accendit in praelium:
Non ergo regnet, inquit, peccatum in vestro mortali corpore ad
obediendum desideriis ejus; neque exhibueritis membra vestra arma
iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo tanquam ex mortuis
viventes, et membra vestra arma justitiae Deo. Peccatum enim vobis
non dominabitur. Non enim estis sub lege, sed sub gratia (Rom.
VI, 12-14). Et alio loco: Ergo, inquit, fratres,
debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim
secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis
mortificaveritis, vivetis. Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi
filii sunt Dei (Id. VIII, 12-14). Id ergo nunc agitur,
quamdiu est mortalis haec vita nostra sub gratia, ne peccatum, id
est, concupiscentia peccati (hanc enim hoc loco peccati nomine
appellat), regnet in nostro mortali corpore. Tunc autem regnare
ostenditur, si desideriis ejus obeditur. Est ergo in nobis peccati
concupiscentia, quae non est permittenda regnare: sunt ejus
desideria, quibus non est obediendum, ne obedientibus regnet.
Propter quod membra nostra non sibi usurpet concupiscentia, sed sibi
vindicet continentia; ut sint arma justitiae Deo, ne sint iniquitatis
arma peccato: sic enim nobis peccatum non dominabitur. Non enim sumus
sub lege, bonum quidem jubente, non tamen dante: sed sumus sub
gratia, quae id quod lex jubet faciens nos amare, potest liberis
imperare.
9. Itemque cum hortatur ut non secundum carnem vivamus, ne
moriamur, sed spiritu facta carnis mortificemus, ut vivamus; tuba
utique quae canit, bellum in quo versamur ostendit, et ut acriter
dimicemus et hostes nostros mortificemus, ne ab eis mortificemur,
accendit. Qui sint vero isti hostes, satis evidenter expressit.
Quos enim a nobis voluit mortificari, ipsi sunt, scilicet opera
carnis. Sic enim ait: Si autem spiritu facta carnis
mortificaveritis, vivetis. Et ista quae sint ut sciamus, eumdem
itidem audiamus ad Galatas scribentem et dicentem: Manifesta sunt
autem opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae,
idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones,
aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae,
ebrietates, comessationes, et his similia; quae praedico vobis,
sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt.
Ipsum enim etiam ibi bellum, ut haec diceret ostendebat, et ad hos
hostes mortificandos eadem coelesti et spirituali tuba Christi milites
excitabat. Supra enim dixerat: Dico autem, spiritu ambulate, et
desideria carnis ne perfeceritis. Caro enim concupiscit adversus
spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec enim invicem
adversantur, ut non ea quae vultis faciatis. Quod si spiritu
ducimini, non estis sub lege. Ergo sub gratia constitutos vult istum
adversus opera carnis habere conflictum. Et haec opera carnis ut
demonstraret, adjunxit quae supra commemoravi: Manifesta autem sunt
opera carnis, quae sunt fornicationes, et caetera, sive quae
commemoravit, sive quae intelligenda commonuit, maxime adjiciens, et
his similia. Denique in hoc praelio adversus carnalem quodam modo
exercitum velut aliam producens aciem spiritualem: Fructus autem
spiritus est, inquit, charitas, gaudium, pax, longanimitas,
benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia: adversus
hujusmodi non est lex. Non ait, adversus haec; ne sola esse
putarentur: quamvis et si hoc diceret, omnia deberemus intelligere,
quae ejusdem generis bona cogitare possemus: sed ait, adversus
hujusmodi; et haec scilicet et quaecumque similia. Verumtamen quod in
eis bonis quae commemoravit, ultimo loco posuit continentiam, de qua
nunc disputare suscepimus, et propter quam multa jam diximus,
praecipue voluit eam nostris mentibus inhaerere. Ipsa quippe in hoc
bello valet plurimum, in quo adversus carnem spiritus concupiscit;
quoniam ipsas carnis concupiscentias quodam modo crucifigit. Unde cum
haec dixisset Apostolus, continuo subjecit, Qui autem Jesu Christi
sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis
(Galat. V, 16-24). Haec est actio continentiae: sic opera
carnis mortificantur. Mortificant vero eos, quos deficientes a
continentia ad consensionem perpetrandorum talium operum trahit
concupiscentia.
|
|