|
10. Ut continentia servari possit, cavenda praesumptio de propriis
viribus. Vivere secundum hominem, et vivere secundum carnem, idem
est. Ut autem a continentia non deficiamus, adversus illas praecipue
diabolicarum suggestionum insidias vigilare debemus, ne de nostris
viribus praesumamus. Maledictus enim omnis qui spem suam ponit in
homine (Jerem. XVII, 5). Et quis est iste, nisi homo ?
Non potest ergo veraciter dicere non se spem ponere in homine, qui eam
ponit in se. Nam et hoc secundum hominem vivere, quid est nisi
secundum carnem vivere? Audiat ergo qui tali suggestione tentatur, et
si ullus ei christianus sensus est, contremiscat: audiat, inquam,
Si secundum carnem vixeritis, moriemini.
11. Sed quispiam dicturus est mihi aliud esse secundum hominem,
aliud secundum carnem vivere: quia homo videlicet rationalis creatura
est, et in eo rationalis est animus, quo distat a pecore; caro autem
est infima et terrena pars hominis, et ideo secundum eam vivere
vitiosum est: propter quod ille qui secundum hominem vivit, non utique
secundum carnem, sed potius secundum eam partem hominis vivit qua homo
est, hoc est, secundum spiritum mentis, quo pecoribus praeeminet.
Verum haec disputatio valet fortassis aliquid in scholis
philosophorum: nos autem ut intelligamus Apostolum Christi, libri
christiani quemadmodum loqui soleant, debemus advertere. Fides certe
omnium nostrum est, quibus Christus vivere est , hominem a Verbo
Dei assumptum, non utique sine anima rationali, sicut quidam
haeretici volunt; et tamen legimus, Verbum caro factum est (Joan.
I, 14). Quid hic caro intelligenda est, nisi homo? Et videbit
omnis caro salutare Dei (Luc. III, 6); quid potest
intelligi, nisi, omnis homo? Ad te omnis caro veniet (Psal.
LXIV, 3); quid est, nisi, omnis homo? Dedisti ei potestatem
omnis carnis (Joan. XVII, 2); quid est, nisi, omnis
hominis? Ex operibus legis non justificabitur omnis caro (Rom.
III, 20); quid est, nisi, nullus justificabitur homo? Quod
idem apostolus alibi exprimens manifestius, Non, inquit,
justificabitur homo ex operibus legis (Galat. II, 16).
Corinthios quoque increpat dicens: Nonne carnales estis, et secundum
hominem ambulatis (I Cor. III, 3)? Cum carnales eos
dixisset, non ait, secundum carnem ambulatis; sed, secundum
hominem: quia et hoc quid voluit intelligi, nisi, secundum carnem?
Nam utique si culpabiliter quidem secundum carnem, laudabiliter autem
secundum hominem ambularetur, id est, viveretur, non exprobrans
diceret, secundum hominem ambulatis. Agnoscat homo opprobrium ,
mutet propositum, vitet interitum. Audi, homo; noli ambulare
secundum hominem, sed secundum eum qui fecit hominem: ab eo qui fecit
te, noli deficere nec ad te. Homo enim dicebat, qui tamen non
secundum hominem vivebat: Non quia idonei sumus cogitare aliquid a
nobis quasi ex nobismetipsis; sed sufficientia nostra ex Deo est
(II Cor. III, 5). Vide si secundum hominem vivebat, qui
veraciter ista dicebat. Admonens ergo Apostolus hominem, ne vivat
secundum hominem, hominem Deo reddit. Qui autem non vivit secundum
hominem, sed secundum Deum, profecto non vivit etiam secundum
seipsum; quia homo est et ipse. Sed ideo dicitur etiam secundum
carnem vivere, cum ita vivit; quia et carne sola nominata intelligitur
homo, quod jam ostendimus: sicut sola anima nominata intelligitur
homo; unde dictum est, Omnis anima sublimioribus potestatibus subdita
sit (Rom. XIII, 1), id est, omnis homo; et, Septuaginta
quinque animae descenderunt in Aegyptum cum Jacob (Gen. XLVI,
27), id est, septuaginta quinque homines. Noli ergo vivere
secundum te ipsum, o homo: inde perieras, sed quaesitus es. Noli,
inquam, vivere secundum te ipsum: inde perieras, et inventus es .
Noli carnis accusare naturam, quando audis, Si secundum carnem
vixeritis, moriemini. Sic enim dici potuit, et verissime potuit,
Si secundum vos vixeritis, moriemini. Nam diabolus non habet
carnem, et tamen quia secundum se ipsum vivere voluit, in veritate non
stetit. Quid ergo mirum si secundum se ipsum vivens, cum loquitur
mendacium, de suo loquitur (Joan. VIII, 44)? quod verum de
illo Veritas dixit.
|
|