|
12. Non fidat de se qui vult peccati concupiscentiam vincere.
Excusatio peccatorum cohibenda per continentiam. Excusationes in
peccatis diversae. Fati accusatio, fortunae, diaboli, Dei vero
ipsius a Manichaeis. Cum ergo audis, Peccatum vobis non
dominabitur; noli de te fidere, ut peccatum tibi non dominetur; sed
de illo cui dicit orans quidam sanctus, Itinera mea dirige secundum
verbum tuum, et non dominetur mihi omnis iniquitas (Psal.
CXVIII, 133). Etenim ne forte, cum audissemus, Peccatum
vobis non dominabitur, nos ipsos extolleremus, et viribus nostris hoc
tribueremus, statim hoc vidit Apostolus, atque subjecit, Non enim
estis sub lege, sed sub gratia (Rom. VI, 14). Gratia itaque
facit ut peccatum tibi non dominetur. Noli ergo de te fidere, ne
multo amplius inde tibi dominetur. Et cum audimus, Si spiritu
actiones carnis mortificaveritis, vivetis; non hoc tantum bonum
spiritui nostro, quasi per se ipsum possit ista, tribuamus. Nam ne
istum carnalem sensum spiritu mortuo potius quam mortificante
saperemus, illico addidit, Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi
filii sunt Dei (Id. VIII, 13, 14). Itaque ut spiritu
nostro opera carnis mortificemus, Spiritu Dei agimur qui dat
continentiam, qua frenemus, domemus, vincamus concupiscentiam.
13. In hoc tam magno praelio, in quo vivit homo sub gratia, et cum
bene pugnat adjutus, exsultat in Domino cum tremore, non desunt tamen
etiam strenuis bellatoribus, et operum carnis quamvis invictis
mortificatoribus, aliqua vulnera peccatorum, propter quae sananda
quotidie veraciter dicant, Dimitte nobis debita nostra (Matth.
VI, 12): contra eadem vitia, et contra diabolum principem
regemque vitiorum, multo vigilantius et acrius ipsa oratione
certantes, ne valeant aliquid mortiferae suggestiones ejus, quibus
instigat insuper peccatorem ad sua excusanda potius quam accusanda
peccata; ac sic illa vulnera non modo non sanentur, verum etiam, etsi
mortifera non erant, graviter et lethaliter infligantur. Et hic ergo
cautiore opus est continentia, qua cohibeatur superbus hominis
appetitus, quo placet sibi et non vult culpabilis inveniri,
dedignaturque cum peccat, convinci quod ipse peccaverit; non salubri
humilitate suscipiens accusationem sui, sed excusationem potius ruinosa
elatione conquirens. Ad hanc superbiam coercendam, continentiam
petivit a Domino ille, cujus superius verba jam posui, et sicut
potui, commendavi. Namque cum dixisset, Pone, Domine, custodiam
ori meo, et ostium continentiae circum labia mea; ne declines cor meum
in verba maligna; unde hoc diceret evidentius explicans, ad
excusandas, inquit, excusationes in peccatis (Psal. CXL, 3,
4). Quid enim malignius his verbis, quibus malus malum se negat,
etiam de opere malo convictus quod negare non valeat? Et quoniam
factum non potest tegere, nec benefactum potest dicere, et a se factum
videt patere, quaerit in alium referre quod fecit, tanquam inde possit
auferre quod meruit. Nolens se esse reum, addit potius ad reatum, et
sua excusando non accusando peccata, ignorat non se poenam removere,
sed veniam. Apud homines enim judices, quoniam falli possunt,
quacumque velut purgare fallacia quod perperam factum est, prodesse
aliquid videtur ad tempus: apud Deum autem, qui falli non potest,
non est adhibenda fallax defensio, sed verax confessio peccatorum.
14. Et alii quidem qui sua consueverunt excusare peccata, fato se
ad peccandum queruntur impelli, tanquam hoc decreverint sidera, et
coelum prius talia decernendo peccaverit, ut homo postea talia
committendo peccaret. Alii fortunae malunt imputare quod peccant: qui
omnia fortuitis easibus agitari putant; nec tamen hoc se fortuita
temeritate, sed perspecta ratione sapere atque asseverare contendunt.
Qualis ergo dementia est, disputationes suas rationi tribuere, et
actiones suas casibus subjugare? Alii totum quod male faciunt, in
diabolum referunt: nec volunt cum illo habere vel partem, cum illum
sibi occultis suggestionibus mala suasisse suspicari possint, se autem
illis suggestionibus, undecumque fuerint, consensisse dubitare non
possint. Sunt etiam qui excusationem suam extendunt in accusationem
Dei, divino judicio miseri, suo autem furore blasphemi. Etenim
adversus eum ex contrario principio inducunt mali substantiam
rebellantem, cui non potuisset resistere, nisi substantiae naturaeque
suae partem eidem rebellanti contaminandam corrumpendamque miscuisset:
et tunc se peccare dicunt, quando natura mali praevalet naturae Dei.
Haec Manichaeorum est immundissima insania, quorum machinamenta
diabolica facillime veritas indubitata subvertit, quae Dei naturam
incontaminabilem atque incorruptibilem confitetur. Quid autem
flagitiosae contaminationis et corruptionis de istis merito non
creditur, a quibus Deus, qui summe atque incomparabiliter bonus est,
contaminabilis et corruptibilis creditur?
|
|