|
15. Contra alios qui ut se excusent, dicunt placere Deo peccata.
Deus et de malis facit bona. Homo cum potestate peccandi factus, pro
praemio accepturus non posse peccare. Sunt et qui eo modo in
excusatione peccatorum suorum accusant Deum, ut dicant ei placere
peccata. Nam si displicerent, inquiunt, nullo modo ea fieri
omnipotentissima utique potestate permitteret. Quasi vero peccata
Deus impunita esse permiserit, etiam in eis quos a supplicio
sempiterno remissione liberat peccatorum. Nullus quippe debitae
gravioris poenae accipit veniam, nisi qualemcumque, etsi longe minorem
quam debebat, solverit poenam: atque ita impartitur largitas
misericordiae, ut non relinquatur etiam justitia disciplinae. Nam et
peccatum quod inultum videtur, habet pedissequam poenam suam, ut nemo
de admisso nisi aut amaritudine doleat, aut caecitate non doleat.
Sicut ergo tu dicis, Cur permittit ista, si displicent? ita ego
dico, Cur punit ista, si placent? Ac per hoc sicut ego confiteor
quod omnino ista non fierent, nisi ab Omnipotente permitterentur; ita
tu confitere facienda non esse quae a justo puniantur: ut non faciendo
quae punit, mereamur ab eo discere cur permittit esse quae puniat.
Perfectorum est enim, sicut scriptum est, solidus cibus (Hebr.
V, 14): in quo hi qui bene profecerunt, jam intelligunt ad
omnipotentiam Dei potius id pertinuisse, ut ex libero arbitrio
voluntatis venientia mala esse permitteret. Tanta quippe est
omnipotens ejus bonitas, ut etiam de malis possit facere bona, sive
ignoscendo, sive sanando, sive ad utilitates piorum coaptando atque
vertendo, sive etiam justissime vindicando. Omnia namque ista bona
sunt, et Deo bono atque omnipotente dignissima: nec tamen fiunt nisi
de malis. Quid igitur melius, quid omnipotentius eo qui cum mali
nihil faciat, bene etiam de malis facit? Clamant ad eum qui male
fecerunt, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12):
exaudit, ignoscit. Nocuerunt sua mala peccantibus: subvenit eorum
medeturque languoribus. Saeviunt suorum hostes: de illorum saevitia
facit martyres. Postremo etiam condemnat eos quos damnatione judicat
dignos: sua licet illi mala patiantur, facit tamen ille quod bonum
est. Non potest enim bonum non esse, quod justum est: et utique
sicut injustum est peccatum, ita justum est peccati supplicium.
16. Non autem potestas Deo defuit, talem facere hominem qui
peccare non posset: sed maluit eum talem facere, cui adjaceret
peccare, si vellet; non peccare, si nollet: hoc prohibens, illud
praecipiens: ut prius illi esset bonum meritum non peccare, et postea
justum praemium non posse peccare. Nam etiam tales sanctos suos in
fine facturus est, qui omnino peccare non possint. Tales habet quippe
etiam nunc Angelos suos, quos in illo sic amamus, ut de nullo eorum
ne peccando fiat diabolus formidemus. Quod de nemine homine justo in
hujus vitae mortalitate praesumimus. Tales autem omnes futuros in
illius vitae immortalitate confidimus. Omnipotens enim Deus qui
operatur bona etiam de nostris malis, qualia dabit bona, cum
liberaverit ab omnibus malis? Multa de bono usu mali copiosius possunt
et subtilius disputari: sed neque hoc isto sermone suscepimus, et ejus
nimia vitanda est longitudo.
|
|