|
19. Caro adversus spiritum concupiscit, non quia inimica natura,
sed quia vitiata. Carnis concupiscentias ex vitio esse, easque hic
minui quidem posse, non penitus auferri nisi in altera vita.
Concupiscentia carnis hic poena peccati, carne sanata in beatis non
erit. Caro enim nihil nisi per animam concupiscit; sed concupiscere
caro adversus spiritum dicitur, quando anima carnali concupiscentia
spiritui reluctatur. Totum hoc nos sumus: et caro ipsa quae
discedente anima moritur, nostra pars infima, non fugienda
dimittitur, sed recipienda deponitur, nec recepta ulterius
relinquetur. Seminatur autem corpus animale, resurget corpus
spirituale (I Cor. XV, 44). Tunc jam caro nihil concupiscet
adversus spiritum, quando et ipsa spiritualis vocabitur, quoniam
spiritui non solum sine ulla repugnantia, verum etiam sine ulla
corporalis alimenti indigentia in aeternum vivificanda subdetur. Haec
igitur duo, quae nunc invicem adversantur in nobis, quoniam in utroque
nos sumus, ut concordent oremus et agamus. Non enim alterum eorum
putare debemus inimicum, sed vitium quo caro concupiscit adversus
spiritum: quod sanatum, nec ipsum erit, et substantia utraque salva
erit, et inter utramque nulla pugna erit. Audiamus Apostolum:
Scio, inquit, quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum.
Hoc utique ait, quia vitium carnis in re bona non est bonum: quod cum
esse destiterit, caro erit, sed jam vitiata vel vitiosa non erit.
Quam tamen ad nostram pertinere naturam, idem doctor ostendit, prius
dicendo, Scio quia non habitat in me: quod ut exponeret, addidit,
hoc est in carne mea, bonum. Se itaque dicit esse carnem suam. Non
ergo ipsa est inimica nostra: et quando ejus vitiis resistitur, ipsa
amatur, quia ipsa curatur. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit
(Ephes. V, 29); sicut ipse Apostolus dicit. Et alio loco
ait: Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi
peccati. Audiant qui aures habent: Igitur ipse ego; ego mente, ego
carne; sed mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Quomodo
carne legi peccati? numquid concupiscentiae consentiendo carnali?
Absit: sed motus desideriorum illic habendo, quos habere nolebat, et
tamen habebat. Sed eis non consentiendo mente serviebat legi Dei, et
tenebat membra, ne fierent arma peccati.
20. Sunt ergo in nobis desideria mala, quibus non consentiendo non
vivimus male: sunt in nobis concupiscentiae peccatorum, quibus non
obediendo non perficimus malum, sed eas habendo nondum perficimus
bonum. Utrumque ostendit Apostolus, nec bonum hic perfici, ubi
malum sic concupiscitur; nec malum hic perfici, quando tali
concupiscentiae non obeditur. Illud quippe ostendit ubi ait, Velle
adjacet mihi, perficere autem bonum non (Rom. VII, 18,
25): hoc vero, ubi ait, Spiritu ambulate, et concupiscentias
carnis ne perfeceritis. Neque ibi enim dicit non sibi adjacere facere
bonum; sed, perficere: neque hic dicit, Concupiscentias carnis ne
habueritis; sed, ne perfeceritis. Fiunt itaque in nobis
concupiscentiae malae, quando id quod non licet libet: sed non
perficiuntur, cum legi Dei mente serviente libidines continentur. Et
bonum fit, cum id quod male libet, vincente bona delectatione non
fit: sed boni perfectio non impletur, quamdiu legi peccati carne
serviente libido illicit, et quamvis contineatur, tamen movetur. Non
enim opus esset ut contineretur, nisi moveretur. Erit quandoque etiam
perfectio boni, quando consumptio mali: illud summum, hoc erit
nullum. Quod si in ista mortalitate sperandum putamus, fallimur.
Tunc enim erit, quando mors non erit; et ibi erit, ubi vita aeterna
erit. In illo enim saeculo et in illo regno erit bonum summum, malum
nullum; quando erit et ubi erit sapientiae amor summus, continentiae
labor nullus. Non igitur mala est caro, si malo careat, id est,
vitio quo vitiatus est homo, non factus male, sed ipse faciens. Ex
utraque enim parte, id est, et anima et corpore a bono Deo factus
bonus, ipse fecit malum quo factus est malus. A cujus mali reatu jam
etiam solutus per indulgentiam, ne leve existimet esse quod fecit,
adhuc cum suo vitio pugnat per continentiam Absit autem ut insint ulla
vitia in illa quae futura est pace regnantibus; quandoquidem in isto
bello quotidie minuuntur in proficientibus, non peccata solum, sed
ipsae quoque concupiscentiae, cum quibus non consentiendo confligitur,
et quibus consentiendo peccatur.
21. Quod ergo caro concupiscit adversus spiritum, quod non habitat
in carne nostra bonum, quod lex in membris nostris repugnat legi
mentis, non est duarum naturarum ex contrariis principiis facta
commixtio, sed unius adversus se ipsam propter peccati meritum facta
divisio. Non sic fuimus in Adam, antequam natura suo deceptore
audito ac secuto, suum contempsisset atque offendisset auctorem: non
est ista prior vita creati hominis, sed posterior poena damnati. Ex
qua damnatione per Jesum Christum gratia liberati, cum poena sua
dimicant liberi, nondum salute plena, sed jam pignore salutis
accepto: non liberati autem, et peccatis rei sunt, et suppliciis
implicati. Post hanc vero vitam reis manebit in aeternum poena pro
culpa; liberis non remanebit in aeternum nec culpa, nec poena: sed
permanebunt in aeternum substantiae bonae spiritus et caro; quas Deus
bonus et immutabilis bonas, quamvis mutabiles, condidit. Permanebunt
autem in melius commutatae, nunquam jam in deterius mutandae;
consumpto penitus omni malo, et quod homo fecit injuste, et quod
passus est juste. Quibus duobus mali generibus omnino pereuntibus,
quorum est unum praecedentis iniquitatis, alterum consequentis
infelicitatis, erit hominis sine ulla pravitate voluntas recta. Ibi
omnibus erit clarum atque perspicuum, quod nunc a fidelibus multis
creditur, a paucis intelligitur, malum non esse substantiam; sed
sicut vulnus in corpore, ita in substantia quae se ipsam vitiavit,
esse coepisse peste inchoata, atque ibi esse desinere sanitate
perfecta. Omni ergo malo exorto a nobis, et perdito in nobis, bono
etiam nostro usque ad culmen felicissimae incorruptionis et
immortalitatis aucto atque perfecto, qualis erit utraque nostra
substantia? Quandoquidem nunc in ista corruptione et mortalitate, cum
adhuc corpus corruptibile aggravat animam (Sap. IX, 15), et
quod Apostolus dicit, corpus mortuum est propter peccatum (Rom.
VIII, 10), tale tamen testimonium perhibet idem ipse carni
nostrae, id est parti nostrae infimae atque terrenae, ut dicat quod
paulo ante commemoravi, Nemo unquam carnem suam odio habuit;
statimque subjungat, sed nutrit eam et fovet, sicut et Christus
Ecclesiam?
|
|