DE CONTRITIONE CORDIS LIBER UNUS


ADMONITIO IN LIBRUM DE CONTRITIONE CORDIS.

Exploratis codicibus manuscriptis, invenimus loco hujus libelli opus aliquanto prolixius, quod in illis inscribitur, falso quidem, Meditationes beati Augustini: incipiens in haec verba,

“Eia, homuncio, fuge paululum occupationes terrenas;”

et continens triginta novem capitula, omnia ex Anselmi sive certis, sive dubiis opusculis decerpta. In eo Meditationum opere libellus iste, quem Editiones Augustini priores appellant de Contritione cordis, sic includitur, ut incipiat a capitulo Meditationum earumdem octavo, et in vigesimo nono desinat, praetermissis videlicet septem primis ac postremis decem capitulis. Excerpta capitula haec ex Anselmi opusculis sive certis dicimus, sive dubiis. Nam illud quidem opusculum, unde sumptum comperimus praedictum Meditationum capitulum octavum, id est Meditatio Anselmi nunc ordine septima, quam sub ipsius nomine primus vulgavit Theophilus Raynaudus, haudquaquam Anselmo satis veterum codicum auctoritate asseritur, et continet dicta Hugonis Victorini quaedam ex libris de Modo orandi et de Arrha animae. Caetera autem ex Anselmi Proslogio, atque ex illis deprompta sunt ejus opusculis, in quibus emicat character ille praecipuus, unde scripta Anselmi commendantur a Durando Casae-Dei abbate, in epistola inter Anselmianas, lib. 1, 61, quod nimirum sint

“de Contrito spiritu et de pietate contriti cordis edita,”

sive profecta. His vero ipsis Durandi verbis, aptius Contriti cordis, quam de Contritione cordis appellaveris libellum subsequentem: quem hic a mendis innumeris purgatum habes subsidio manuscriptorum bibliothecae Regiae, Victorinae, et collegii Bernardinorum Parisiensium.