|
Vere abyssus peccata mea sunt; quia incomprehensibilia sunt pondere et
profunditate, et inaestimabilia sunt numero et immensitate. O abyssus
abyssum invocat! O peccata mea, tormenta quoque quibus me servatis
abyssus sunt, quia infinita et omnino incomprehensibilia sunt. Est et
tertia abyssus, et est nimis terribilis, judicia Dei abyssus multa
(Psal. XXXV, 7); quia super humanum sensum occulta. Vae
super vae , timor super timorem, dolor super dolorem. Abyssus
abyssum in voce cataractarum Dei invocat (Psal. XLI, 8); quia
peccati abyssus abyssum tormentorum meretur, quod judicia Dei
pronuntiant. Abyssus judiciorum Dei super me, abyssus inferni subtus
me, abyssus peccatorum est intra me. Illam quae supereminet timeo ne
in me irruat, et me cum abysso mea in illam quae subtus me patet,
obruat: ubi tormenta peccata nunquam delebunt, sed peccata super me
tormenta tenebunt. Miser, cui peccavi; quo ivi a Spiritu tuo, et
quo fugi a facie tua? Certe et si ego nequiter fugi te, et in abysso
mea damnabili abscondi me, ibi quoque vides me. Quis enim nisi tu ad
poenitendum movit animam meam? Bone Domine, tu pulsasti et excitasti
eam in abysso delictorum suorum velut in lecto dormientem; tu
concussisti torpentem, tu sollicitasti negligentem, tu fecisti
poenitentem unde jucundabatur, et dolentem unde delectabatur. Bone
Deus, omnia haec fecisti in abysso. Exaudi ergo clamantem de
abysso. A te, benignissime, peccata mea non abscondo, coram te non
defendo, sed ostendo; non excuso, sed accuso. Ego sum reus, ego
ipse sum accusator meus. Non accuses me, qui fecisti me. Solus
suffeci ad peccandum; solus sufficiam ad accusandum, solus ad
poenitendum.
|
|