|
Sed unde, Deus meus, tantorum criminum correctio, unde tibi
tantorum scelerum satisfactio? Praecipitare ergo, miser homuncio, in
profundum immoderatae moestitiae, qui sponte praecipitatus es in
barathrum horrendae nequitiae. Obruere, infelix, mole terribilis
doloris, qui libens corruisti in coenum infernalis fetoris.
Obvolvere, aerumnose, iterum volens horridis in tenebris
inconsolabilis luctus, qui volens provolutus es in voragine tam sordidi
fluctus . Volutare in gurgite amaritudinis, qui delectatus es in
volutabro turpitudinis. Terror horribilis, dolor terribilis, moeror
inconsolabilis, aggregate vos super me, irruite, obruite,
perturbate, obvolvite, possidete. Justum est, justum est, torquete
reum, vindicate Deum. Praesentiat fornicator inferni tormenta quae
meruit, praegustet quod praeparavit, bibat quod nutrivit, assuescat
quod est passurus. Consolatio, sanitas, laetitia, nolo vos, nisi
forte peccati venia reduxerit vos. Procul estote ante mortem, nisi
forte indulgentia revocet vos mihi ante mortem. Impossibile est non
flere peccatorem, vel hic, vel in futuro. Sit itaque poenitentia
continua, amara comes aetatis meae, continuus dolor, insatiabilis
tortor vitae meae. Sint moeror et acerbus luctus infatigabiles
tortores juventutis et senectutis meae. Utinam ita sit; oro et
desidero ut ita sit. Si enim non sum dignus oculos ad coelum levare
orando coram te, Domine Deus, certe non sum indignus eos vel
plorando caecare. Si confunditur mens mea pudore conscientiae, aequum
est ut confundatur turbine luctuosi doloris et tristitiae. Si timet
exhiberi ante conspectum Domini Dei sui, justum est ut habeat ante
conspectum suum tormenta sceleris sui. Respira, o peccator, respira
tandem aliquando, et fuge ad ipsum, quem offendisti, Deum: fuge,
inquam, ab irato ad placatum.
|
|