CAPUT XI. Misericordiae Dei imploratio .

Memento, juste et benigne Deus, memento quod misericors es et creator meus. Si judex es ad judicandum reum tuum, es et Dominus ad tuendum servum tuum, es et creator ad conservandum opus tuum, es et Deus ad salvandum credentem et baptizatum tuum? Ne ergo memineris, Domine bone, justitiae tuae solius adversus peccatorem tuum; sed memor esto benignitatis tuae erga creaturam tuam. Ne memineris irae tuae adversus reum; sed memor esto miserationis tuae adversus miserum. Scio quidem et fateor, quia verum est, quod conscientia mea meretur damnationem, et poenitentia mea non sufficit ad satisfactionem. Parce ergo, tu, bone Domine, qui es salus, qui non vis mortem peccatoris (Ezech. XXXIII, 11), parce peccatrici animae meae, Deus. In te pono spem meam, et tibi committo animam meam. Custodi eam dum dormio, serva eam dum aliud facio, et vide eam; memento ejus dum ego obliviscor. Sum peccator, sum miser; sed peccasse me doleo, et cognosco me miserum. Misericors Deus, miserere mei humilis. Peccare est Deum exhonorare, quod homo facere non deberet, etiamsi necesse esset perire quidquid Deus non est. Heu me, heu me! peccavi, Deum exhonoravi, Omnipotentem provocavi. Peccator quid feci, quae mala feci? Vae mala agenti, vae bona negligenti! Vae, vae! Ira omnipotentis Dei, ne irruas susuper me. Ira omnipotentis, ubi poteris capi in me? Non est quod te possit tolerare in toto me. Deus, cujus bonitas non exhauritur, cujus misericordia non exinanitur, cujus scientia non deficit, cujus potestas quod vult efficit, unde potero respirare, qui sic ob peccata mea cogor desperare? Nam etsi irascaris peccantibus, soles tamen benigne dare consilium petentibus. Doce me, Domine, unde debeam sperare, ut possim orare. Namque volo; sed nescio propter ignorantiam meam, nec possum propter duritiam meam ; cogor desperare propter iniquitatem meam. Scio quidem et fateor, quia merito patior quod sponte subii; et juste non exaudior, quia non obedivi. Utique, bone Domine, peccavi, erravi: verumtamen nec te odi, nec detestor bonitatem tuam. Ideo fac mecum secundum misericordiam tuam, qui es benedictus in saecula saeculorum .