CAPUT PRIMUM. Quod ex consideratione compunctio. Beneficiorum Dei consideratio. De vocatione ad christianam fidem.

Nihil morte certius, nihil incertius hora mortis. Cogitemus ergo quam brevis sit vita nostra, quam via lubrica, quam mors certa et hora mortis incerta. Cogitemus quantis amaritudinibus admixtum sit, si quid dulce aut jucundum in via hujus vitae occursu suo nobis alludit; quam fallax et suspectum, quam instabile et transitorium est, quidquid hujus mundi amor parturit, quidquid species aut pulchritudo temporalis promittit. Consideremus etiam quae sit patriae coelestis suavitas aut dulcedo; et attendamus et perpendamus unde cecidimus, et ubi jacemus, quid perdidimus, et quid invenimus: ut ex utroque intelligamus quantum nobis in hoc exsilio lugendum sit. Hinc enim Salomon ait, Qui apponit scientiam, apponit et dolorem (Eccle. I, 18): quia quanto magis homo intelligit mala sua, tanto amplius suspirat et gemit. Meditatio siquidem parit scientiam, scientia compunctionem, compunctio devotionem, devotio commendat orationem. Meditatione assidua homo ad cognitionem sui illuminatur, in compunctione ex consideratione malorum suorum, cor interno dolore tangitur.

Miser ego quantum deberem diligere Deum meum, qui me fecit cum non eram, redemit cum perieram? Non eram, et de nihilo me fecit, non arborem, non avem, non aliquod de animalibus; sed hominem me voluit esse, dedit mihi vivere, sentire, discernere. Perieram, et ad mortalem descendit immortalis; suscepit passionem, suscepit mortem et vicit, et sic me restauravit: sic gratia ejus, et misericordia ejus semper praevenerunt me. De multis etiam periculis saepe liberavit me liberator meus. Quando errabam, reduxit me; quando ignorabam, docuit me; quando peccabam, corripuit me; quando contristabar, consolatus est me; quando desperabam, confortavit me; quando cecidi, erexit me; quando steti, tenuit me; quando ivi, duxit me; quando veni, suscepit me. Haec et multa alia fecit mihi Deus meus, de quibus dulce mihi erit semper loqui, semper cogitare, semper gratias agere: ut pro omnibus beneficiis suis possim eum laudare et amare. Pro his enim omnibus quae illi rependam non habeo, nisi tantum ut diligam: non enim melius nec decentius, quam per dilectionem, rependi potest, quod per dilectionem datum est.

Considera, o homo, quid tibi erat, et quid tibi factum sit: et pensa qui tibi haec fecit, quanto amore dignus sit. Intuere necessitatem tuam, et bonitatem ejus: et vide quas gratias reddas, et quantum debeas honori ejus. In tenebris, in lubrico, in descensu super irremeabile chaos inferni, immensum et quasi plumbeum pondus pendens a collo tuo deorsum te trahebat, et onus importabile desuper te premebat. Hostes invisibiles toto conatu te impellebant. Sic eras sine omni auxilio; et nesciebas quia sic conceptus et natus eras. In tenebris eram; quia nihil, nec me ipsum sciebam; in lubrico, quia imbecillis ad lapsum peccati eram. In descensu eram; quia super chaos inferni pondus originalis peccati deorsum me premebat, et inimici mei daemones, ut me aliis peccatis damnabiliorem facerent, vehementer insistebant. Sic omni auxilio destituto illuxisti mihi, Deus meus; ostendisti plumbum trahens et onus gravans, et hostes impellentes rejecisti: quia peccatum, in quo natus et conceptus eram, et damnationem amovisti; et malignos spiritus, ne vim animae meae facerent, prohibuisti. Christianum me vocari fecisti de nomine tuo, per quod et ego confiteor, et tu me cognoscis inter redemptos tuos. Erexisti et levasti me ad notitiam et amorem tuum; fecisti me confidere de salute animae meae, pro qua dedisti animam tuam, et mihi, si te sequerer, promisisti gloriam tuam. Et ecce cum nondum te sequar, sicut consuluisti, sed insuper multa peccata fecerim quae prohibuisti; adhuc exspectas ut sequar, et dones quod promisisti.