CAPUT II. Quod nos Deo totos et amplius debeamus. Amoris petitio.

Considera, anima mea, intendite, omnia intima mea, quantum illi debeat tota substantia mea. Certe, Domine, quia me fecisti, debeo amori tuo me ipsum totum: imo debeo amori tuo plus quam me, quantum tu es major me, pro quo dedisti te ipsum, promisisti te ipsum. Fac me, precor te, Domine, gustare per amorem, quod gusto per agnitionem; sentiam per affectum, quod sentio per intellectum. Plus tibi debeo quam me ipsum totum; sed nec plus habeo, nec hoc ipsum quod habeo, per me totum reddere possum. Trahe me, Domine, in amorem tuum: et hoc ipsum totum quod sum, tuum est conditione, fac tuum dilectione. Ecce, Domine, coram te est cor meum, conatur accedere ad te , sed per se non potest; fac tu quod ipsum non potest. Admitte me intra cubiculum amoris tui, peto, quaero, pulso. Qui me facis petere, fac accipere; das quaerere, da invenire; doces pulsare, aperi pulsanti. Cui das, si negas petenti? Quis invenit, si quaerens, frustratur? Cui aperis, si pulsanti claudis? Quid das non oranti, si amorem tuum negas oranti? A te habeo impetrare, adhaerere animam meam volo ad te. Bone Domine, fame amoris tui languet anima mea, refocilla illam: sanet eam dilectio tua, impinguet eam affectus tuus, impleat eam amor tuus, occupet me totum et possideat totum. Scio, Domine, scio et fateor, quod non sum dignus ut me diligas: sed certe non es indignus servitio creaturae tuae. Da igitur mihi, Domine, unde tu es dignus; et ego ero dignus unde sum indignus. Fac me quomodo vis, a peccatis cessare, ut quomodo debeo , possim tibi servire. Concede mihi sic custodire, et regere et finire vitam meam, ut in pace dormiam, et requiescam in te. Praesta mihi in fine, ut me accipiat somnus cum requie, requies cum securitate, securitas cum aeternitate. Amen.