|
Respira ergo, o peccator, respira, ne desperes: spera in eo quem
times, affuge ad eum a quo aufugisti, invoca importune quem superbe
provocasti. Jesu, propter nomen tuum fac mihi secundum nomen tuum.
Jesu, obliviscere superbum provocantem, respice miserum invocantem
nomen dulce, nomen delectabile, nomen confortans peccatorem, et nomen
beatae spei. Quid est enim Jesus, nisi Salvator? Ergo propter
temetipsum esto mihi Jesus, esto mihi salvator benignus. Noli,
Domine, noli attendere sic malum meum, ut obliviscaris bonum tuum, o
bone Domine: et si ego admisi unde me damnare potes, tune amisisti
unde salvare soles? Si enim castitatem meam mihi ademi, numquid
misericordiam tuam peremi? Verum est, conscientia mea meretur
damnationem, et poenitentia mea non sufficit ad satisfactionem; sed
certum est quod misericordia tua superat omnem offensionem. Parce ergo
tu, Domine, qui es salus; et qui non vis mortem peccatoris,
miserere peccatrici animae meae, solve vincula ejus, sana vulnera
ejus. Ecce, misericors Domine, coram te exhibeo animam meam,
virtutum nervis dissolutam, catenis vitiorum ligatam, pondere
peccatorum gravatam, delictorum sordibus foedatam, discissam
vulneribus daemonum, putridam et fetidam ulceribus criminum: his et
aliis gravibus malis, quae melius me vides, obrutam, oppressam,
circumdatam, obvolutam, bonorum omnium relevamine destitutam. Ecce
quanta coarctat me miseria: subveni succurre, o universa
misericordia!
Heu miser, heu miser, semper et ubique miser, quanta captivitas
miseri hominis! Si male vivit homo, aperta est damnatio; si recte
quidem vivere videtur, sed incaute se custodiens inde gloriatur,
iterum est misero certa mors et aeterna damnatio. Isti sunt inimici
miseri hominis, superbia, invidia, inanis gloria, quae infelicem
contaminant et infestant; et nisi Dei misericordia eum tueatur,
saepius usque ad mortem vulneratur. Libera me, Domine, ab his
hostibus meis, a quibus me liberare non valeo. Perversum enim et
pessimum est cor meum: ad deploranda perpetrata peccata mea lapideum
est et aridum, ad resistendum instantibus molle et luteum, ad inutilia
et noxia tractanda velox et infatigabile, ad cogitanda salubria
fastidiosum et immobile. Anima mea distorta et depravata ad
praecipitandum et volutandum se in vitiis nimis facilis est et prompta;
ad salutem reminiscendam nimis difficilis et pigra. Longum est
enumerare singula, gastrimargiam, somnolentiam, levitatem,
impatientiam, cenodoxiam, detractionem, inobedientiam, et caetera
vitia quibus facta est infelix anima mea quotidiano ludibrio, quibus
distrahitur, conculcatur et perditur. Libera eam, Domine, exonera
mole peccatorum obrutam; solve delictorum funibus ligatam, expedi
criminibus irretitam, erige jacentem, sustine nutantem, instrue
spiritualibus armis virtutibus inermem, tege et protege pugnantem,
expugna impugnantem. Jesu bone, vide humilitatem meam et laborem
meum, et dimitte universa delicta mea. Adjutor meus esto, ne
derelinquas me, neque despicias me; sed doce me facere voluntatem
tuam. Anima mea testetur, quod libenter os confitetur. Adjuva me,
Domine pie, benigne et clemens plus quam possim cogitare: ut non
minus hoc sentiam, quam praesumo sperare.
|
|