|
O peccata mea, magna estis nimis, multa estis nimis ! Judex
terribiliter districtus, inaequaliter severus, immoderate offensus,
vehementer iratus, sententia immutabilis, carcer irremeabilis,
tormenta sine intervallo, sine temperamento, tortores horribiles, qui
nunquam lassescunt, nunquam miserentur; timor reum conturbat,
conscientia confundit, cogitationes increpant: fugere non licet.
Ecce in quo periculo incessanter consisto: nisi quia non semper hoc
cogito; eo autem miserior et miserabilior, quia oblivisci possum.
Semper enim videt Deus me et peccata mea, semper mihi intimatur
districta sententia, semper infernus apertus et tormenta parata,
semper invisibiles insidiatores parati, ut illuc rapiant miseram animam
meam. Sic sum positus cum vigilo, sic sum cum dormio, sic sum cum
rideo, sic sum cum laetor, sic sum cum superbio, sic sum cum
detraho, sic sum cum irascor, sic sum cum tristor, sic sum cum
delicias corporis miserabilis amplector! denique sic sum semper et
ubique. Heu me miserum, et ubi sum, et ubi non sum, qui nescio ubi
securus sum?
|
|