CAPUT VII. Peccatorum vincula, carcer et tenebrae.

Vae mihi misero, quid faciam? Heu quanto tempore languet mens mea, quanto stupore induratum est cor meum, quanto torpore obturatur anima mea! Quid est quod sic me impedit? quid est quod cervicem meam sic premit? Vult, Domine, vult anima mea ad te erigere faciem suam, et plumbeo pondere onerata gravatur; conatur se expedire, et catenis ferreis astringitur; tentat exire, et aeneo carcere clauditur; cupit in te dirigere intuitum suum, et caliginosis tenebris obscuratur. Quae sunt ista, Deus meus, quae sic animam meam obtenebrant et gravant, claudunt et ligant? Forsitan haec sunt peccata mea; imo vere haec sunt peccata mea, certe haec sunt. Affectus carnalis infatuavit in me saporem spiritualium: intentio inferiorum incurvavit animam meam ab intuitu supernorum: amor terrestrium exstinxit in me delectationem coelestium: usus vitiorum evacuavit in me sensus verorum donorum . Ab his donis sum elongatus, in his malis occupatus; seclusus ab illis, inclusus in istis; ab illis devolutus, in istis obvolutus. Hinc est ille carcer et vincula, hinc sunt illae tenebrae et pondera. Vae mihi, quia prope est dies irae, prope est, inquam! Incognita subito venit, et forsitan hodie erit.