CAPUT VIII. Quod peccator sit videns caecus.

Delicta mea, an eratis tam noxia futura, cum animam meam vestra dulcedine potabatis, cum cor meum vestra dulcedine ungebatis? Cur haec me celabatis, et cur me tradebatis? imo non vos me tradidistis; sed ego me tradidi, qui vobis credidi. Non vos me decepistis, sed ego me decepi, qui vos intra me suscepi. Heu! cur vobis adhibui fidem? cur et credidi vobis? Imo non habui fidem nec credidi vobis; sed quodam horribili modo videns caecus me tradidi vobis: videns enim, quia vos cognoscebam, et quae mala vos sequuntur, sciebam; caecus enim, quia non a vobis cavebam. Heu peccatum, nomen horrendum, res detestabilis, nulli malo comparabilis! Caecus non videt foveam in quam cadit, insanus putat se debere facere quod facit; qui sponte facit peccatum, videns et sciens praecipitio se tradit. Mors et tormenta quaelibet, tormenta tantum sunt, et in se foeda non sunt, quia ordinata sunt; peccatum in se habet foeditatem suam, in se trahit aeternam infelicitatem. Melius enim erat eligere tormentum quod per se foeditatem aeternam non attrahit, quam peccatum quod sua cum foeditate dolores aeternos jungit. Et certe, o miser homo, ipsa sola plus est vitanda peccati foeditas, quam quaelibet tormentorum immanitas. Quippe in peccando foedissima perversitate praeposuisti te Creatori tuo, quo nihil injustius: in tolerando peccatorum tormenta ordine pulcherrimo subjicit se factura factori suo, quo nihil est justius. O homo, quo evanuit humanitas tua? quo devenit ratio tua? Didiceras, quoniam qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34); et peccatum fecisti. O inaudita insania, scienter peccare! Sciebas quia es spiritus vadens et non rediens (Psal. LXXVII, 39); et in peccati abyssum irremeabilem et sine fundo te injecisti.