|
In quo tractantur quaestiones potissimum duae. Prima est in illud ad
Corinthios, His autem qui sunt in conjugio praecipio . . .
mulierem . . . si discesserit, manere innuptam, etc., quod
Apostoli praeceptum Pollentio quidem videtur pertinere ad mulieres
recedentes a viris praeter fornicationis causam, hisque solis
prohibitum nubere alteri viro: contra autem Augustinus eas tantum
spectare contendit, quae a viris fornicationis causa recesserint,
atque praeter hanc causam recedere non permissum. Secunda quaestio est
circa illud item ad Corinthios, Caeteris autem ego dico, non
Dominus, etc. Hoc monendo dictum ab Apostolo docet Augustinus, ut
scilicet fideles conjuges in relinquendis infidelibus permissa licentia
non utantur: Pollentius contra sentit vetitum ibi esse a Paulo, ne
conjuges etiam infideles dimittantur a fidelibus. Attingitur postremo
quaestio de Catechumenis in ultimo vitae constitutis, an iis nec
petentibus, nec pro se respondere valentibus prosit baptizari.
|
|