|
9. Objectio Pollentii ex loco Matthaei. Refellitur ex simili loco
Jacobi. Peccata ignorantium. Ex Marco et Luca Matthaeus
intelligendus.
|
“Cur ergo, inquis, interposuit Dominus causam
fornicationis, et non potius generaliter ait, Quicumque dimiserit
uxorem suam et aliam duxerit, moechatur; si et ille moechus est , qui
dimissa fornicante muliere alteram ducit?”
|
|
Credo, quia illud quod
majus est, hoc Dominus commemorare voluit. Majus enim adulterium
esse quis negat, uxore non fornicante dimissa alteram ducere, quam si
fornicantem quisque dimiserit, et tunc alteram duxerit? Non quia et
hoc adulterium non est; sed quia minus est, ubi fornicante dimissa
altera ducitur. Nam simili locutione usus etiam Apostolus Jacobus
ait: Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi
(Jacobi IV, 17). Numquid ideo non peccatum est illi etiam qui
nescit bonum facere, et ideo non facit? Utique peccatum est; sed hoc
gravius, si etiam sciat et non faciat: nec illud ideo nullum, quia
minus. Ut ergo eodem modo utrumque dicamus: sicut quicumque dimiserit
uxorem, excepta causa fornicationis, et aliam duxerit, moechatur;
ita quicumque scit bonum facere, et non facit, peccat. Sed
quemadmodum hic recte dici non potest, Ergo si nescit, non peccat;
sunt enim etiam peccata ignorantium, quamvis minora quam scientium:
ita nec illic recte dici potest, Ergo si causa fornicationis
dimiserit, et aliam duxerit, non moechatur; est enim moechatio eorum
etiam, qui alias ducunt, relictis propter fornicationem prioribus;
sed utique minor quam eorum qui non propter fornicationem dimittunt, et
alteras ducunt. Potest quippe, sicut dictum est, Scienti bonum
facere, et non facienti, peccatum est illi; eodem modo et illud
dici, Dimittenti uxorem sine causa fornicationis, et aliam ducenti,
moechatio est illi. Quemadmodum igitur si dixerimus, Quicumque
mulierem a marito praeter causam fornicationis dimissam duxerit,
moechatur, procul dubio verum dicimus; nec tamen ideo illum qui
propter causam fornicationis dimissam duxerit, ab hoc crimine
absolvimus, sed utrosque moechos esse minime dubitamus: ita eum qui
praeter causam fornicationis uxorem dimiserit et aliam duxerit, moechum
pronuntiamus; nec ideo tamen eum qui propter causam fornicationis
dimiserit, et alteram duxerit, ab hujus peccati labe defendimus.
Ambos enim, licet alterum altero gravius, moechos tamen esse
cognoscimus. Neque enim quisquam ita est absurdus, ut moechum neget
esse qui duxerit eam quam maritus propter causam fornicationis abjecit,
cum moechum dicat eum qui duxerit eam quae praeter causam fornicationis
abjecta est: sic ergo isti ambo sunt moechi. Unde cum dicimus,
Quicumque mulierem praeter causam fornicationis a viro dimissam
duxerit, moechatur; de uno quidem ipsorum dicimus, nec tamen ideo
moechari negamus eum qui eam duxerit, quam propter causam fornicationis
maritus dimiserit: ita cum ambo sint moechi, et ille scilicet qui
dimiserit uxorem suam praeter causam fornicationis et aliam duxerit, et
ille qui propter causam fornicationis uxore dimissa se alteri
copulaverit; profecto quando de uno eorum legimus, non ita intelligere
debemus, quasi ex hoc alter moechus negatus sit, quod alter expressus
sit.
10. Sed si hoc evangelista Matthaeus, quia expressa una specie
alteram tacuit, facit ad intelligendum difficile; numquid non alii
generaliter idipsum ita complexi sunt, ut de utroque posset intelligi?
Nam secundum Marcum sic scriptum est: Quicumque dimiserit uxorem
suam, et alteram duxerit, adulterium committit super eam; et si uxor
dimiserit virum suum, et alii nupserit, moechatur (Marc. X, 11
et 12). Secundum Lucam sic: Omnis qui dimittit uxorem suam, et
alteram ducit, moechatur; et qui dimissam a viro ducit, moechatur
(Luc. XVI, 18). Qui ergo nos sumus, ut dicamus, Est qui
moechatur, uxore sua dimissa alteram ducens, et est qui hoc faciens
non moechatur, cum Evangelium dicat omnem moechari qui hoc facit?
Proinde si quicumque hoc fecerit, id est, omnis qui hoc fecerit, ut
uxore sua dimissa alteram ducat, moechatur; sine dubitatione ibi sunt
ambo, et qui praeter causam fornicationis, et qui propter causam
fornicationis dimittit uxorem. Hoc est enim, Quicumque dimiserit:
hoc est, Omnis qui dimittit.
|
|