|
11. Matthaei locus tractatus in libris quos legit Pollentius,
quomodo habeat. Non autem (sicut nescio quare tibi visum est), cum
Evangelii secundum Matthaeum verba proferrem, praetermisi quod
scriptum est, et aliam duxerit; et sic dixi, moechatur: sed ea verba
posui quae in sermone illo prolixo leguntur, quem Dominus habuit in
monte. Hunc enim tractandum susceperam, quae verba illic ita leguntur
ut posui, id est, Quicumque dimiserit uxorem suam, excepta causa
fornicationis, facit eam moechari; et qui solutam a viro duxerit,
moechatur. Ubi etsi nonnulla exemplaria verbis diversis eumdem sensum
habent interpretatum, non tamen ab eo quod intelligitur discrepant.
Alia quippe habent, Quicumque dimiserit: alia, Omnis qui
dimiserit. Itemque alia, excepta causa fornicationis. alia, praeter
causam fornicationis: alia, nisi ob causam fornicationis. Item
alia, qui solutam a viro duxerit, moechatur: alia, qui dimissam a
viro duxerit, moechatur. Ubi puto quod videas nihil interesse ad unam
eamdemque sententiam. Quamvis illud ultimum, id est, qui dimissam a
viro duxerit, moechatur; in eo sermone quem Dominus fecit in monte,
nonnulli codices et graeci et latini non habeant. Credo propterea,
quia et ibi explicatus hic sensus putari potuit, in eo quod superius
dictum est, facit eam moechari. Quomodo enim dimissa fit moecha,
nisi fiat qui eam duxerit moechus?
|
|