|
12. Alius Matthaei locus subobscurus, sed ab evangelistis aliis
explanatus. Verba vero quae ipse posuisti, unde tibi visum est non
moechari eum qui propter causam fornicationis uxorem dimiserit et aliam
duxerit, obscure quidem posita sunt. Unde non miror in eis
intelligendis laborare lectorem: sed non sunt in eo sermone Domini,
qui tunc a me tractabatur, quando illa conscripsi, quae cum legeres te
moverunt. Alibi quippe idem Matthaeus ea Dominum dixisse narravit,
non cum illum prolixum faceret in monte sermonem, sed cum interrogatus
esset a Pharisaeis utrum liceret ex quacumque causa dimittere uxorem.
Sec quod minus intelligitur apud Matthaeum, apud alios evangelistas
intelligi potest. Quapropter cum legerimus in Evangelio secundum
Matthaeum, Quicumque dimiserit uxorem nisi ob fornicationem, aut
quod magis in graeco legitur, praeter causam fornicationis, et aliam
duxerit, moechatur: non debemus continuo putare illum non moechari,
qui propter causam fornicationis dimiserit, et aliam duxerit; sed
adhuc ambigere, donec Evangelium secundum alios evangelistas a quibus
hoc narratum est, consulamus. Quid si enim secundum Matthaeum, non
quidem quod ad hanc rem pertinet dictum est totum, sed ita pars dicta
est, ut intelligeretur a parte totum, quod tanquam explanantes Marcus
et Lucas, ut clareret plena sententia, totum dicere maluerunt? Cum
itaque primum non dubitantes verum esse quod apud Matthaeum legitur,
Quicumque dimiserit uxorem suam propter causam fornicationis, et aliam
duxerit, moechatur; quaesierimus utrum tantum iste moechetur ducendo
alteram uxorem, qui praeter causam fornicationis priorem dimiserit, an
omnis qui dimissa uxore alteram duxerit, ut ibi sit etiam ille qui
fornicantem dimiserit: nonne secundum Marcum respondebitur nobis,
Quid quaeritis utrum ille sit moechus, et ille non sit? Quicumque
dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit. Nonne
etiam secundum Lucam dicetur nobis, Quid ambigitis utrum ille qui
propter causam fornicationis uxorem dimiserit, et aliam duxerit, non
moechetur? Omnis qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram,
moechatur. Ac per hoc, quoniam fas non est ut Evangelistas, quamvis
diversis verbis de una re loquentes, ab uno sensu eademque sententia
dissentire dicamus; restat ut Matthaeum intelligamus a parte totum
significare voluisse, eamdem tamen tenuisse sententiam, ut dimittens
uxorem et alteram ducens, non quidam moechetur, id est, qui praeter
fornicationem dimiserit, quidam vero non moechetur, id est, qui
propter fornicationem dimiserit, sed omnis qui dimittit uxorem suam,
et ducit alteram, moechari minime dubitetur.
|
|