|
13. Mulier ob fornicationem dimissa non cessat esse uxor ejus qui
dimisit. Nam et illud quod etiam secundum Lucam sequitur, Qui
dimissam a viro ducit, moechatur, quomodo est verum? Quomodo
moechatur, nisi quia illa quam duxit, eo vivente a quo dimissa est,
adhuc uxor aliena est? Si enim jam suae, non alienae miscetur uxori,
utique non moechatur: moechatur autem; aliena est ergo cui miscetur.
Porro si aliena est, hoc est, ejus a quo dimissa est; etiamsi
propter fornicationis causam dimissa est, nondum dimittentis uxor esse
cessavit. Si autem illius esse cessavit, jam hujus est cui alteri
nupsit: et si hujus est, non moechus judicandus est, sed maritus.
Sed quia non eum maritum dicit Scriptura, sed moechum; adhuc illa
illius est, a quo etiam causa fornicationis abjecta est. Et ideo
quamcumque etiam ipse illa dimissa ducit uxorem, quia cum alieno marito
concumbit, adultera est. Unde autem fieri potest ut adulter etiam
ipse non sit, cum constet adulterare quam duxit?
|
|