|
15. Multa non jussa praescripto legis, facienda sunt consilio
charitatis. Multa sunt autem facienda non jubente lege, sed libera
charitate: et ea sunt in nostris officiis gratiora, quae cum liceret
nobis etiam non impendere, tamen causa dilectionis impendimus. Unde
prior ipse Dominus, cum se tributum non debere monstrasset, solvit
tamen, ne scandalizaret eos quibus ad aeternam salutem gerens hominem
consulebat (Matth. XVII, 23-26). Jam vero Apostolus
quemadmodum ista commendet, ejus verba testantur, ubi dicit: Cum
enim liber sim ex omnibus, omnium servum me feci, ut plures
lucrifacerem. Cum paulo superius dixisset: Numquid non habemus
potestatem manducandi et bibendi? Numquid non habemus licentiam
sororem mulierem circumducendi, sicut et caeteri Apostoli, et fratres
Domini, et Cephas? An ego solus et Barnabas non habemus potestatem
hoc operandi? Quis militat suis stipendiis unquam? Quis plantavit
vineam, et de fructu ejus non edit? Quis pascit gregem, et de lacte
gregis non percipit? Et paulo post: Si alii, inquit, potestatis
vestrae participant, non magis nos? Sed non sumus usi hac potestate,
sed omnia toleramus, ne quod impedimentum demus Evangelio Christi.
Deinde post pauca: Quae ergo, inquit, mihi merces erit? Ut
evangelizans sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea
in Evangelio (I Cor. IX, 4-19). Continuoque subjungit
quod paulo ante commemoravi: Cum enim liber sim ex omnibus, omnium me
servum feci, ut plures lucrifacerem. Item alio loco de quibusdam quae
ad escam pertinent: Omnia, inquit, mihi licita sunt, sed non omnia
expediunt: omnia mihi licita sunt, sed ego sub nullius redigar
potestate. Esca ventri et venter escis, Deus autem et hunc et has
evacuabit (Id. VI, 12 et 13). Item alibi de hoc ipso:
Omnia mihi licita sunt, sed non omnia expediunt: omnia mihi licita
sunt, sed non omnia aedificant. Nemo quod suum est quaerat, sed id
quod alterius est. Atque ut ostenderet unde loqueretur: Omne,
inquit, quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter
conscientiam (Id. X, 22-25). Et tamen alibi dicit: Non
manducabo carnem in aeternum, ut non fratrem meum scandalizem (Id.
VIII, 13). Itemque alibi: Omnia quidem munda, sed malum est
homini qui per offensionem manducat (Rom. XIV, 20). Quod
est, Omnia licita sunt; ipsum est, Omnia quidem munda: et quod
est, sed non omnia expediunt; ipsum est, sed malum est homini qui per
offensionem manducat. Ita ostendit ea quae licita sunt, id est,
nullo praecepto Domini prohibentur, sicut expedit potius esse
tractanda, non praescripto legis, sed consilio charitatis. Haec sunt
quae amplius erogantur saucio, qui curandus ad stabulum Samaritani
illius miseratione perductus est (Luc. X, 33-35). Et ideo
dicuntur non a Domino praecipi, quamvis Domino moneantur offerri; ut
tanto intelligantur esse gratiora, quanto magis ostenduntur indebita.
|
|