|
17. Licitum quod non expedit, differt ab illicito, ita ut illud si
fiat, non sit peccatum, quamvis non sit faciendum. Sed inter id quod
illicitum est et ideo non expedit, atque id quod licitum est nec tamen
expedit, quid intersit, aliqua universali regula definire difficile
est. Citius enim quisque dixerit: Omne quod fieri non expedit,
peccatum est; omne autem peccatum illicitum est: omne ergo quod non
expedit, illicitum est. Et ubi erunt illa quae licita esse, sed non
expedire, Apostolus dixit, si omne quod non expedit, licitum non
est? Quapropter quia verum dixisse Apostolum dubitare non possumus,
et aliqua peccata esse licita dicere non audemus; restat ut dicamus,
fieri aliquid quod non expediat, et tamen si licitum est, non esse
peccatum , quamvis quoniam non expedit, non sit utique faciendum.
Quod si absurdum videtur, ut aliquid fiat quod non expedit, et
dicatur non peccasse qui fecerit; intelligendum est hoc ex consuetudine
sermonis absurdum: quae ita late patet, ut etiam jumenta, quamvis
sint rationis expertia, tamen plerumque dicamus debere vapulare cum
peccant; peccare autem proprie non est nisi ejus qui utitur rationali
voluntatis arbitrio, quod in omnibus mortalibus animantibus non nisi
homini est divinitus attributum. Sed aliud est cum proprie loquimur,
aliud cum verba ex aliis rebus transferendo vel abutendo mutuamur .
|
|