|
18. Unde differt id quod licet et non expedit, ab eo quod ideo non
expedit quia non licet. Dimittere conjugem infidelem, nec vetat nec
jubet Christus, monet Paulus ne fiat. Ut igitur, si possumus,
enitamur, inter id quod licet et non expedit, et id quod non licet
atque ideo non expedit, aliquo certo fine distinguere; ea mihi
videntur licere et non expedire, quae per justitiam quidem, quae coram
Deo est, permittuntur, sed propter offensionem hominum, ne ob hoc
impediantur a salute, vitanda sunt; ea vero non licere, et ideo nec
expedire, quae sic ipsa justitia vetantur, ut facienda non sint,
etiamsi ab eis quibus in notitiam fuerint perlata, laudentur. Quod si
ita est, ideo non nisi illicita prohibentur a Domino; ut ea quae
licita sunt et non expediunt, non legis vinculo, sed libera
dilectionis beneficentia caveantur.
19. Quocirca si dimittere infidelem conjugem non liceret, hoc fieri
Dominus prohiberet, neque id Apostolus prohibens diceret, Ego
dico, non Dominus (I Cor. VII, 12). Nam si propter
fornicationem carnis permittitur homo a conjuge separari; quanto magis
in conjuge mentis fornicatio detestanda est? id est, infidelitas , de
qua scriptum est, Quoniam ecce qui longe se faciunt a te, peribunt;
perdidisti omnem qui fornicatur abs te (Psal. LXXII, 27).
|
|