|
Cur sicut Israelitis uxores alienigenas, non ita Christianis
infideles jubetur deserere. Consilium Pauli tanquam Christi
accipiendum. Id quod licet, quandoque expedit, quandoque non.
Discessio ab infideli conjuge non prohibita praecepto legis, sed
consilio charitatis. Sed quia ita licitum est, ut non expediat: ne
propter conjugum separationes offensi homines, ipsam doctrinam
salutis, qua illicita prohibentur, exhorreant, ac sic pejores atque
perituri in eadem infidelitate remaneant; intercedit Apostolus, et
monendo fieri vetat quod ita licitum est ut non expediat. Sic enim
recedere ab infidelibus uxoribus vel maritis, fideles viri vel feminae
non prohibentur a Domino, ut neque jubeantur. Nam si dimittere tales
conjuges juberentur, nullus esset locus consilio monentis Apostoli ne
hoc fieret. Nullo modo enim quod Dominus jubet, servus bonus fieri
prohiberet.
20. Namque hoc Dominus aliquando per Esdram prophetam jussit, et
factum est: dimiserunt Israelitae uxores alienigenas, quicumque tunc
habere potuerunt (I Esdr. X, 11, 12), per quas fiebat ut et
ipsi ad alienos seducerentur deos, non ut illae per maritos vero
acquirerentur Deo. Nondum enim tanta gratia Salvatoris illuxerat,
et promissis temporalibus Veteris Testamenti adhuc inhiabat illius
populi multitudo. Et propterea cum bona terrena, quae pro magno
exspectabant a Domino, viderent etiam his abundare qui multos falsos
colebant deos, blanditiis uxorum prius eos reverebantur offendere,
deinde inducebantur et colere. Unde jusserat Dominus per sanctum
Moysen, ne quis uxorem alienigenam duceret (Deut. VII, 3).
Merito ergo, quas duxerant Domino prohibente, Domino jubente
dimiserunt. Cum vero coepisset Gentibus Evangelium praedicari, jam
conjunctos Gentiles Gentilibus comperit conjuges: ex quibus si non
ambo crederent, sed unus aut una infidelis cum fideli consentiret
habitare, nec prohiberi a Domino debuit fidelis infidelem dimittere,
nec juberi: ideo scilicet non prohiberi, quia justitia permittit a
fornicante discedere, et infidelis hominis fornicatio est major in
corde; nec vera ejus pudicitia cum conjuge dici potest, quia Omne
quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV, 23): quamvis
veram fidelis habeat pudicitiam etiam cum infideli conjuge, qui non
habet veram. Ideo autem nec juberi debuerunt fideles ab infidelibus
separari, quia non contra jussionem Domini Gentiles fuerant ambo
conjuncti.
21. Quoniam ergo ab infideli fidelem discedere nec prohibet nec
jubet Dominus, ideo ut non discedat, Apostolus dicit, non
Dominus: habens utique Spiritum sanctum, in quo dare posset utile et
fidele consilium. Unde cum dixisset de muliere, cujus vir mortuus
fuerit, Beatior autem erit, si sic permanserit, secundum meum
consilium; ne quis hoc consilium tanquam humanum, non divinum,
contemnendum putaret, adjecit, Puto autem, et ego Spiritum Dei
habeo. Proinde intelligendum est, etiam ipsa quae non a Domino
jubentur, sed a sancto ejus famulo utiliter suadentur, eodem Domino
inspirante suaderi. Absit enim ut quisquam catholicus dixerit, quando
suadet Spiritus sanctus, non Dominum suadere; cum et ipse Dominus
sit, et inseparabilia sint opera Trinitatis. Dicit tamen, De
virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do.
Non ut hoc consilium alienum existimemus a Domino, cum continuo
sequatur et dicat: tanquam misericordiam consecutus a Domino ut
fidelis essem (I Cor. VII, 40, 25). Secundum Deum ergo
dat fidele consilium in eo Spiritu, de quo ait: Puto autem, et ego
Spiritum Dei habeo.
22. Verumtamen aliud est Domini jubentis imperium, aliud conservi
secundum misericordiam charitatis, quae est illi a Domino inspirata
atque donata, fidele consilium. Ibi aliud facere non licet, hic
autem licet: ita sane ut ipsum licitum partim quidem expediat, partim
vero non expediat. Expedit tunc, quando non solum per justitiam,
quae coram Domino est, permittitur, sed etiam hominibus nullum ex hoc
impedimentum salutis infertur: velut cum dat consilium non nubendi
Apostolus virgini, unde praeceptum Domini se non habere testatur;
licet aliud facere, id est, nubere, et minus quam continentiae,
bonum tamen tenere nuptiarum. Ipsumque licitum etiam expedit: quoniam
in vetita et illicita ruituram carnis infirmitatem sic excipit honestate
nubendi, ut neminem impediat ad salutem; quamvis magis expediret,
magisque honestum esset, si virgo consilium, quo praeceptum eam non
compellit, arriperet. Tunc autem non expedit id quod licitum est,
quando permittitur quidem, sed usus ipsius potestatis aliis affert
impedimentum salutis. Sicut est, unde jam diu loquimur, discessio
fidelis conjugis ab infideli, quam non prohibet Dominus praecepto
legis, quia coram illo injusta non est; sed prohibet Apostolus
consilio charitatis, quia infidelibus affert impedimentum salutis: non
solum quia perniciosissime scandalizantur offensi; verum etiam quia in
alia conjugia cum ceciderint viventibus eis a quibus dimittuntur,
adulterinis nexibus colligati difficillime resolvuntur .
|
|